Mercurii die 19 mensis Martii 2025

Rodericus Duterte, qui praeses Philippinorum usque ad annum MMXXII fuit, Hagam ex Insulis Philippinis pervenit, ut ante Tribunal Poenale Internationale de multis milibus necum in 'bellum contra psychotropica' inter praesidatum suum gesto patratum reus respondeat. *** *** Hodie collegium Europaeum, cum Civitatum Coniunctarum Americanarum auxilium tutelaque Donaldo Trump consule magis magisque minuatur, ad Europam rearmandam per praesidem Ursula von der Leyen sententiam novam profert,'ReArmemus Europam' nuncupatam. Civitatibus vero Europaeis et aeris alieni multo maius in annis quattuor contrahere licebit et pecuniae multum -miliardorum euronum CL- dabitur, ut arma nova sumantur. *** *** Propter recentiores necopinatasque inundationes intra fines Bactrianos multi mortem obierunt: nam in regionibus australibus Farah atque Kandahar hominum XXIX, in quibus mulieres iuvenesque multi numerantur, perisse videntur. *** *** Grex terroristicus 'Hamas' Israelitarum obsidum Shiri Bibas -Yarden Bibas maritus eius kalendis Februariis liberatus est-, Ariel et Kfir filiorum eius et Oded Lifshitz diurnarii, qui anni MMXXIII Nonis Octubribus rapti sunt, corpora IV apud Khan Yunis, in Laciniae Gazeticae australibus finibus, hoc mane restituit. Captivorum Palaestinorum autem nemo, vivus mortuusve, pro corporibus hodie reddetur. *** *** Hesterno die autoraeda a profugo Bactriano, annos XXIV nato, ducta opificum reclamantum coetum Monaci aggressa est, cuius vi hominum XXVIII magis minusve offensi sunt, in quibus infans quoque in discrimine est. Bactrianus iuvenis, 'islamista' qui videtur, furti venique stupefactivarum substantiarum reus iam habebatur. *** *** Cum Israel indutias difficilius pactas violasse dicatur, gregis terroristici 'Hamas' turbarum, quibus 'Al Qassam' nomen est, legatus Israelitarum obsides diutius (quamdiu nescitur) retentum iri praedicit. Unde Israel Katz minster defensionis Israel exercitum ad arma iterum convocavit. *** ***

RELIGIO

DE EPIPHANIA
Finem temporis Natalicii designat

SOCIALIA

CALAMITAS CONTRA LOCORUM NATURAM ET SOCIETATEM
Nuntius Florentinus




EPISTULA LEONINA CCXCI
edita est!

  POESIS
«Divum deo supplicate!»
scripsit Johannes Teresi
GRAPHICA LATINA
Luciae Matterae
ACROSTICUM DE GINEVRA


Sermocinari et disputare potestis apud Facebook:



et apud Twitter:




Scribe Nobis:

MUSEUM IMAGINARIUM ANSGARII OSLOENSIS
De rusticatione imaginaria
Apud auctores pictoresque aetatis serioris frequenter animi affectiones, immo perturbationes, non tantum in picturis et chalcographematibus, verum etiam in carminibus necnon scriptis oratione soluta confectis, ut amoena locorum tum penicillo deliro, tum stilo docto, effinguntur, quo subtilius pariter et oblique omnia mentis recondita...

LOGISTORICA
Romani antiqui et Americani moderni dialogus
ROMANVS: o amice Americane, aliqua de populo tuo rogare uolo sed primum te rogo quid de sexu et genere putes. AMERICANVS: praeter sexus sunt etiam genera. in aliis hominibus genus et sexus concordant, sed in aliis non concordant. quisque sibi genus suum cernit, et ex genere per pronomina se exprimit. pronomen meum est "is." quod pronomen est tuum?

COLUMNA MARCI FLAVII ASIATICI
DE LINGUA LATINA, DE SURDIS DE PUSILLISQUE MEIS FACTIS NOVIS
Negare non possum me saepissimenumero inter Ecclesiae Catholicae sacros tirones (qui etiam seminaristae dicuntur) et sacerdotes ex Insulis Philippinis praecipue necnon aliunde –ex cetera maxime Asia et ex Africa– oriundos versari, quorum multos sermonis Latini rudimenta doceo aut olim docui....

MUSEUM IMAGINARIUM ANSGARII OSLOENSIS
De luna imaginaria
Luna, tam inconstans tamque mutabilis, ut nomen quoque eius per incrementa ac decessiones mutetur, quae tum crescens falcata, tum decrescens gibbosa dicatur, et cuius ortus et obitus eadem ratione, non modo maritimorum motuum accessus et recessus atque profluviam mulierum virginumque moderantur....





BREVES

  • Nuntius Asiaticus
    Rodericus Duterte, qui praeses Philippinorum usque ad annum MMXXII fuit, Hagam ex Insulis Philippinis pervenit, ut ante Tribunal Poenale Internationale de multis milibus necum in 'bellum contra psychotropica' inter praesidatum suum gesto patratum reus respondeat. - 13/03/2025 22h38
  • Arma Europaea
    Hodie collegium Europaeum, cum Civitatum Coniunctarum Americanarum auxilium tutelaque Donaldo Trump consule magis magisque minuatur, ad Europam rearmandam per praesidem Ursula von der Leyen sententiam novam profert,'ReArmemus Europam' nuncupatam. Civitatibus vero Europaeis et aeris alieni multo maius in annis quattuor contrahere licebit et pecuniae multum -miliardorum euronum CL- dabitur, ut arma nova sumantur. - 04/03/2025 20h45
  • Nuntius Bactrianus
    Propter recentiores necopinatasque inundationes intra fines Bactrianos multi mortem obierunt: nam in regionibus australibus Farah atque Kandahar hominum XXIX, in quibus mulieres iuvenesque multi numerantur, perisse videntur. - 26/02/2025 22h50

Pristina Ephemeris adhuc visitari potest hic:

Necnon archivum ejus:


Latine loqui disce!!




114 / 26159