De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis
De artificio comico
Comicorum artificii propria est imitatio. Aliorum homuncionum mores, corporis habitus, sermonem ac vultus imitantur histriones, ut sive miseros ac rusticos in ludibrium vertant, sive repraesentatione calamitatum, quae potentes ac nobiles mortales vexare consuerunt, misericordiam, immo tristitiam mentisque deminutionem, spectatoribus concitent. Qua re, animi relaxandi gratia, olim et nuper homunciones horas pomeridianas in doloribus ac vitiis commenticiis spectandis solebant conterere. In theatrum igitur confluebant, ut intuerentur miserias et fatuitatem mortalium artificiose simulatas, commoti et hilares homunculi. Pictores etiam, qui non uno nomine, quantum ad doctrinam et ingenium attinet, longe superant comoedos ac sanniones et eiusmodi scurrulas, mirabili variaque ratione hominum concupiscentiam animique aegritudinem ac sensum cordis intimi, penicillo perinde severo ac ludibundo, iterum ac saepius, saeculis volventibus, effinxerunt. In arte vero pictoria illud nobis admirandum est, quod perceptio cuiusvis imaginis, quamquam compositio eius nullo modo mutatur, tamen perpetuo, progrediente tempore, variatur, ut spectator mutabilis animoque inconstans in eodem opere incredibilem varietatem percipiat. Ipsius enim spectatoris inconstantia ac mutabilitas efficit ut imagines ceteraeque res mundanae, rerum contemplatione incerta ac fluxa, continuo fluctuentur.
Hac in pictura, quam Antonius Watteau, omnium Francogalliae pictorum optimus, ut fert opinio mea, arte eximia confecerat annis 1717-1718, tractatur argumentum, duplice sensu, comicum. In media pictura conspicitur Petroculus ille, (sermonibus vernaculis Pierrot, Pedrolino), persona insignis artis comeodiae (sermone vernaculo commedia dell'arte), genus fabulae scaenicae italicum notissimum, in quo histriones magnam partem fabulae ex tempore inveniunt et agunt. Petroculus igitur, scurra cogitabundus moribusque mitissimis necnon ad amorem honestum inclinatior, frequenter ab aliis fabulae personis in ludibrium verti solebat, utpote quem praesertim Columbina, ancilla callida et inconstans, perpetuo vexaretur doctis dolis offuciisque crudelibus.
Dextera parte imaginis, conspicitur homunculus subridens gerensque pileum apicis flammiformis, quem homines artium elegantium periti putant esse Momum, deum cavillatorem reprehensionibusque malignis deditum. Etiam conspiciuntur femella quaedam formae scitulae, procul dubio ipsa Columbina, et homuncio hilaris, fortasse Harlequinus ille, totus ex capsula, elegans atque subridiculus, vestimentis vestitus sericis coloris rosacei. Ceterum, hoc in angulo picturae, conspicitur herma, vel effigies dimidiata, quae speciem praebet Fauni, dei minoris ac rusticani, qui lusibus bucolicis amoribusque lascivis ambigue obscureque praesidebat. Latere vero sinistro picturae, videmus aliam comoediarum personam, etiam notissimam, illlius temporis; Crispinus ille, cubicularius vaferrimus in comoediis francogallicis, collari rugato praeditus ac rictu malevolo turpiter hians, asino vehens, quadrupede ignobili necnon voluptatibus crassioribus obnoxio.
Haec omnia, ut videtur, admonentibus hominibus artium elegantium doctissimis, spectant ad Sodalitatis comoediae francogallicae contentionem cum mimis italicis, qui tunc temporis, Lutetiae Parisiorum, prospere ventisque secundis artem comeodiae suam exercebant. Quae sodalitas, machinationibus suis, denique effecit ut ars mimorum prohiberetur. Itaque Petroculus, nisi coniectura decipior, quem circumstant histriones, immo personae comoediarum variae, oculisque limis, profusos edentes cachinnos, malitiose aspiciunt, hic arti suae ac fabulis scaenicis vale dicit, ut iam comoediis relictis, amasius ille tenellus, et ad somnia quam aequo proclivior, fluctuari breviter videatur histrionum inter mundum et orbem imaginationis, insigniter multiplicem valdeque mutabilem.
De scaena, igitur, iam decessit Petroculus, nosque picturae spectantes benevolus inspicit, neque quid consiliam capiat, pro certo habere videtur, quippe qui in fabulis ingeniosis iam neque audientium cachinnos moveat ingentes, neque malevolentiam. De permutatonibus huius personae, saeculis sequentibus, tacendum est, quoniam hac in pictura mirandum in modum Petroculum admiramur, nullius dominationi parentem, nullis implicatum negotiis, ut in cogitationem illius transfigurationis incluti incidamus: et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
Scripsit Ansgarius Osloensis
Vanitas vanitatum
De civitate deorum
De Rhinocerotibus
De rusticatione imaginaria
De luna imaginaria
Dominula porcaria
De sartoribus et bestiis
De tempestatibus
De naturae theatro
De insulis et nubibus
De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis
Ad speculum
De effractione carceris
De ubertate Dei
De vi martyrii
De rebus occultis
De voluptatibus perfusoriis
De miris et miraculis pingendis
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis