De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis
De Rhinocerotibus
Albertus Dürer, chalcographus insignis omniumque artificum Germaniae nobilissimus, descriptione quadam rhinocerotis, animantis magis fabularum proprii quam historiae naturalis, attente perlecta, necnon aliqua delinatione eiusdem ferae obiter facta inspecta, vi imaginationis tantum utens atque scientia sua eximia, tabulam aeneam confecit sane mirificam. Nam potius emblema arcanum quam animal brutum, immo feram hieraticam ac magicam graphio inciderat Albertus noster eruditissimo. Tunc enim temporis rarius rhinocerotes elephantes aliaeque bestiae quae pariter admirationem incitant ac timorem, terras occidentales perlustrabant, cum publicae rationes Africanorum et Europaeorum minime vigerent. Rhinoceros, cuius descriptionem tam ingeniose intellexerat Albertus Dürer, non nisi breviter Olisipone versatus est, ut pauci homines forma ac gratia eius oculos possent pascere. Saeculis vero volventibus, ex Africa, quae semper aliquid novi hominibus sciendi avidis praebebat, necopinanter emergentia, frequentius multa animalia simul fabulosa et horrenda litora nostratia visitaverunt.
Ita enimvero, anno 1751, sollemnibus antequadragesimalibus, apud Venetos, nationem olim doctissimam, tunc vero iam magis magisque in diem frivolam, exhibutus est rhinoceros femina, non inusitatae magnitudinis atque colore nigerrimo, et cui nomen Clara, ad homuncionum delectationem puerilem atque ambiguam titillandam. Hoc spectaculum admirandum curiosius inspicere minime omisit pictor ille Venetus, Petrus Longhi, iucundus et lepidus, qui tam acute ac festiviter vitam moresque aetatis suae in tabulis pictis effinxit, ut ne res quidem cottidianae nec minutalia domestica attentionem eius ludibundam vitarent.
Igitur, in hac imagine, penicillo faceto picta, conspicitur rhinoceros, bellua prima facie immanis ac formidabilis, vero faeno ventriculum quietus explens, et quem iocose fereque per risum admirantur nonnulli cives Veneti, et mulierculae et homunciones, plerique personati, ut non bene liqueat utrum in horto zoologico versentur an in theatro. Etiam conspicitur curator rhinocerotis manu dextra flagellum tenens, necnon, horribile dictur, cornu huius animalis pacati nimisque mansueti! Ceterum Rhinoceros Venetus tam longe distat ab fera symbolica ac philosophica, quam Albertus Dürer mente et graphio tam deliro quam perito finxerat, ut modo alvum otiose molliverit. Excrementum enim belluinum parumque suaveolens in angulo sinistro imaginis aeque oculis et naribus perspicitur. Nunc vero, si propius atque maiore cum animi attentione coetum spectatorum inspicimus, nonne flabellum illud, quo manibus delicatissimis, et digitabulo haeduino indutis, puellariter ludit virgunculca illa, specie commendabilis ac fucata, quae modo personam deposuit, dubio procul ut liberius immanitatem bestiae admiraretur, insidiose nobis inicit suspicionem voluptatum molliorum? Latera autem huius femellae lecissimae cinguntur tribus familiaribus personatis, non aliter quam corvis infaustis vel inferorum manibus. Nobis quoque animum suaviter commovent tres virgines, paene in medio imaginis, vestimentis coloris dilutioris indutae, quarum una, faciem larva nigerrima obtecta, corbulam tenet, in qua conspictur columba viva ingemens!
Quem ad finem spectat haec imago singularis atque anceps, in qua mixtio insolens rerum disparilium hilaritatem et lasciviam non uno nomine ac more comicorum capreolatim saltatimque adumbrat? Etenim delirationis ac luxuriae significationes apprime dubiae spectantium animum oblique tangunt, ut tumultuose oblectationes antequadragesimales misceantur petulantiae ferinae et ignaviae bestiali. Postea Rhinoceros Clara, quae Venetiis tam feliciter deambulantibus otiosis fatuisque oblectationem attulerat turbidam, Londinii, anno 1758, animam efflavit mitem ac belluinam. Hodie, imago picta eius in museo nationali Londiniensi, non sine animi trepidatione, licet admirari.
Scripsit Ansgarius Osloensis
Vanitas vanitatum
De civitate deorum
De artificio comico
De rusticatione imaginaria
De luna imaginaria
Dominula porcaria
De sartoribus et bestiis
De tempestatibus
De naturae theatro
De insulis et nubibus
De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis
Ad speculum
De effractione carceris
De ubertate Dei
De vi martyrii
De rebus occultis
De voluptatibus perfusoriis
De miris et miraculis pingendis
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis