Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De rusticatione imaginaria

Apud auctores pictoresque aetatis serioris frequenter animi affectiones, immo perturbationes, non tantum in picturis et chalcographematibus, verum etiam in carminibus necnon scriptis oratione soluta confectis, ut amoena locorum tum penicillo deliro, tum stilo docto, effinguntur, quo subtilius pariter et oblique omnia mentis recondita, et quae mortales obscure ferant ac fronte celant, percipiamus expressis imaginibus. Itaque, si quando in pinacothecis deambulationem peragimus delectabilem, animi vagi oculisque argutis atque curiosis, quo cogitationes peregrinentur longius, nonnumquam magis nobis titillant appetentiam sensitivam amoena locorum quam themata maioris ponderis. Multis in tabulis pictis, in quibus conspiciuntur amoenitates orarum et litorum, ut exemplum afferam, tum animi tranquillitas in litoribus errantium, tum spes et metus nautarum, qui sive graviter laborant in navibus veliferis, quae fluctuum vi agitantur, sive per mare placatum expeditius navigant. Quam ob rem, in talibus imaginibus pictis, non historiam rerum gestarum, vero perquisitionem animarum contemplantur amatores artium.

Joannis Van Goyen, natione Batavicus, 1596-1656, pictor fuit topiarius eximius, qui praesertim magna cum peritia rerum navalium ac marinarum depinxit navigia et litora. Apud Ioannem, in caelo Flandrico vel Batavico semper vario, spissae nubes ac multiformes se intendunt, qui vapores eadem ratione, qua res maritimae, meditationes suscitant inanes, subtristes, volupturarias. Nam his in tabulis aquariis, non minus undarum mutatio quam mutabilitas caelestis animum oculosque delectat inspicientium. Interdum vero, in opere pictorio Ioannis, campus visivus arctius continetur, argumentum picturae fit tenue, ut res intimae ac domesticae, immo secretae et seiunctae, acute peritorum intentionem sollicitent.

 

In pictura, cui titulus Villa ad flumen, conspicitur aedificium vetustum, non sine turre et columbario, in aestuario Neerlandico sito, et quod spectat ad flumen aquae turbidae, et scapha, ex qua homines tenues in crepidinem ripiensem mercem quandam transferunt. In abscendentibus, etiam conspiciuntur naviculae et alia aedificia saltusque fluviatiles. Ceterum in repercussionibus fluminis, obscure conspiciuntur, ut per caliginem, nubes, vela navium, arbores. Quorsum igitur se extendat orbis caelestis, ubinam terminentur terrae, non omnino perpicuum est. Verumtamen, mirabile dictu, aedificium illud omnino est opus commenticium, id est a Ioanne omni ex parte effictum, ut intuentium attentio ad meditationes bucolicas atque inurbanas moveretur. Aetate enim Ioannis, hominibus urbanis et negotiosis, qui in foro pecuniam plurimum sibi corrogaverant, aliquantulum placebat nostalgia rerum agrestium atque praeteriti temporis, cum mortales vitam honestam et suavissimam agerent. Conspectus regionis agrestis et fluviatilis, villa antiqua atque procul ab hominum coetu sita, in qua licet tempus nugiis rusticis innoxiisque secreto consumere, delirium fere pastorale, somnia rusticana apprimeque desidiosa, occulte ac delicate incitant. Contemplatione huius picturae subtilis et amoenae, ruri aetatem, saltem breviter, agimus imaginabundi. Seorsum, unice Musis intenti, seu in pinacotheccha, seu in studiolo, imaginarie atque cogitatione rusticamur, ut tandem aliquando paene somnialiter nos ad locum extra urbem conferamus. 

Scripsit Ansgarius Osloensis


Vanitas vanitatum
De civitate deorum
De artificio comico
De Rhinocerotibus
De luna imaginaria
Dominula porcaria
De sartoribus et bestiis
De tempestatibus
De naturae theatro 
De insulis et nubibus
De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis