De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis
De quadam insula longinqua
Hac in imagine xylographica, ab Kitagavio Utamaro confecta, omnium artificum Iaponensium notissimo, quae mirandum in modum ex aequo animum atque oculos hominum levium nimisque curiosorum in se convertit, invenitur muliercula kimono induta, capillis acu comatoria et pectine ornatis. Neque abest suspicio, papilla laeva sine cura detecta, quin virguncula illa corpore quaestum faciat. Scrutatorem enim attentum minime fugit, quam delicate puella illa parem levitatem morum cum munditie corporis eximia copularit. Alioquin titulus quoque huius imaginis, Virgo animi levitate carens, spectat ad inquisitionem vitae et morum puellarum venalium, ad quam diligentissime animum applicuit Utamaro.
Ukiyo-e, verbum quod fortasse latine redditur mundus fluitans, id est orbis meretricum, histrionum, ganeonum, - nam dubitatione aestuo, qui litteris iaponensisbus ne imbutus quidem sim, - Utamaro vivis coloribus descripsit. Etenim in xylographiis summa cum arte perfectis, non absque animi stupore admiramur lasciviam morum et vitae licentioris nimietatem Iaponiae Edonensis, quae magis materia quaedam fabulosa, quam regio homunculis habitata, esse videtur. Attamen Utamaro, rerum levium doctissimus, admirationi nostro praebuit non tantum fugitivam venerem ac voluptatem perfusoriam, scilicet proceres gulae in amplexibus femellarum, sat ambiguae pudicitia, mollescentes, vero etiam scaenas habitus delicatioris, ut puellas ad speculum anxie se ornantes.
Verum si fateri volumus, nonne meretricationem ebriositatemque, cum propius hanc imaginem inspeximus, nullo negotio plane omittimus? Quantopere enim color imaginis dilutus, scilicet exolete albogilvus, et gestus puellae fugax, subtiliter pictus, vanitatem rerum humanarum, et desiderium praeteriti temporis, patefaciant, supervacuum est indicare. Ceterum, quamvis vicissitudines dierum noctiumque aciem mentis obtundant, in diem fit tumultuosior concursatio exagitatae animi, ut dies dolorem non tam mitiget, quam mutet. Neque vero inane ac futile est memoriam refricare, quemadmodum elegans olim formarum spectator, et in crapulam ac venerem proiectus, saepe in articulo profectionis audiatur ploratus turpissimos edere. Imagines igitur peritissimi artificis Iaponensis mire depingunt ut amatoriam inconstantiam, ita et sepulchram concupiscentiae, memorias desiderii, si in tali tamque vana re verba Sancti Hieronymi licet adhibere.
Scripsit Ansgarius Osloensis
Vanitas vanitatum
De civitate deorum
De artificio comico
De Rhinocerotibus
De rusticatione imaginaria
De luna imaginaria
Dominula porcaria
De sartoribus et bestiis
De tempestatibus
De naturae theatro
De insulis et nubibus
De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis
Ad speculum
De effractione carceris
De ubertate Dei
De vi martyrii
De rebus occultis
De voluptatibus perfusoriis
De miris et miraculis pingendis
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
Sanctus Thomas hispaliensis