Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

VITA LATINA

De Lingua Latina Viva

Multi putant linguam Latinam esse mortuam, sed De Lingua Latina Viva contrarium demonstrat. Haec nova series in YouTube ostendit linguam Latinam non solum in libris antiquis vivere, sed etiam in cotidianis sermonibus.

De Lingua Latina Viva monstrat quam multa verba et locutiones Latinae adhuc in linguis hodiernis resonent. Exempli gratia, locutiones ut carpe diemstatus quo, et in vino veritas ubique audiuntur. Quid hoc indicat? Latinam esse linguam vivam!

Quod ad difficultatem declinationum attinet, series hanc opinionem refellit. Multi discipuli metuunt casus et declinationes, sed De Lingua Latina Viva demonstrat eas non esse tam arduas quam videntur. Series exempla affert locutionum Latinarum quae eandem vocem in variis casibus declinant, ostendens quomodo declinationes sint naturalis pars sermonis.

Hae methodus non solum linguam Latinam docet, sed etiam eam vivam facit. Usque ad hunc diem, tres lectiones editae sunt de his argumentis: prima declinatio cum substantivo vita, adiectiva primae classis cum magnus, et tertia declinatio cum substantivo lex.

De Lingua Latina Viva proponit iter novum ad Latinam discendam, iungens antiquitates cum praesentia. Si vis videre quomodo Latina lingua adhuc resonet in vita cotidiana, haec series tibi certe placere potest.

 https://www.youtube.com/@DeLinguaLatinaViva

 

Scripsit Luca Desiata


ACADEMIA VIVARIUM NOVUM NUNTIAT
GENIVS LINGVAE - de linguà Latinà "utilitatis" aevo docendà.
Vota Academiae Vivarium Novum
Academia Vivarium Novum nuntiat...
CERTAMEN QUIRINALE III NUNTIATUR