"GENIVS LINGVAE": de linguà Latinà "utilitatis" aevo docendà
Ad dies 20 ac 21 mensis Februarii anni MMXXVI Conventus omnium gentium de sermone Latino in posterum docendo destinatus est
Facultas Litterarum Christianarum et Classicarum apud Vniversitatem Pontificiam Salesianam (VPS) ad dies 20 et 21 mensis Februarii a.D. MMXXVI conventum destinavit omnium gentium, qui "Genius Linguae" nuncupatus ex variis magnique momenti orationibus de sermone Latino novis rationibus docendo, in duas dies dispertitis, constabit. Res fiet apud auditorium "Juan Vecchi", principiumque capiet die Veneris Februarii 20, horà III postmeridianà, ut die insequenti (hoc est die Saturni Februarii 21) horà IX antemeridianà dein resumatur.
Operam in hunc conventum conferent varii linguae Latinae cultores, studiosi et magistri, qui de linguà Latinà in posterum discipulis tradendà necnon de novis methodis sermoni hac aetate discendo accommodatis disserentes suas auditoribus aperient sententias. Talis, igitur, conventus, ubi trutina in sermonis docendi rationes critice adhibebitur, ea maxime argumenta complectetur, quae ad novas docendi methodos proponendas, necnon ad hodiernas antiquasque linguae tradendae rationes subtiliter excutiendas spectent.
Praeterea, Facultas Litterarum Christianarum et Classicarum sedem interretialem, auditorum gratià, eam instruxit, ubi omnia ad conventum pertinentia (praesertim oratores horumque orationum summae et argumenta) facile reperiri possint, unà cum formulario electronico, quo ab iis quidem, qui conventui interesse cupiant, nomina danda sunt huiusce rei curatoribus. Conventus, insuper, quo plures ibi partem capere possint auditores, fiet etiam per videopraesentiam, iis quidem rationibus, quae in sede interretiali olim nuntiabuntur.
Plura lege apud: https://www.unisal.it/article/6850-genivs-lingvae-insegnare-latino-nell-era-dell-utile
Si nomen dare ac conventui interesse velis, sequere cursum electronicum: geniuslinguae.wixsite.com/homeScripsit Iacobus RUBINI (PhD)
ACADEMIA VIVARIUM NOVUM NUNTIAT
De Lingua Latina Viva
Vota Academiae Vivarium Novum
Academia Vivarium Novum nuntiat...
CERTAMEN QUIRINALE III NUNTIATUR