Academia Vivarium Novum nuntiat...
CURRICULUM
De arte Latine in scholis docendi
Quoniam saepe animadvertimus in scholis a praeceptoribus ambigi, quomodo institutionem sermonum antiquorum atque adeo universam Latinitatis doctrinam in efficaciores docendi rationes convertant iisdemque discipulorum animos ad maiora studia accensos sustineant, sodalibus Academiae Vivarii novi et principibus Universitatis Romanae studiorum exterorum (vulgo 'Università degli studi internazionali di Roma - UNINT') visum est curriculum de arte Latine docendi proponere maximeque eos ad inceptum invitare, quicumque iam baccalaureatum adepti Latine loquendo auctoresque omnium aetatum enarrando discipulos tum in Lyceis, tum etiam in superioribus Atheneis docere cupiunt.
Auditores igitur assidue exercebuntur, ita ut
- progymnasmata quam plurima ad usum linguae Latinae confirmandum et accepta proponant,
- et nova ipsi excogitent;
- tum etiam praecipietur quomodo textus Latini ad litteras, artem poeticam, historiam naturalem aliaque argumenta pertinentes,
- necnon inscriptiones et codices manu scripti in scholis adhiberi possint;
- quibus accedent etiam institutiones stili Latini, quo plenior discipulorum consequatur institutio.
Scholae quidem e longinquo habebuntur idque omnino Latine a professoribus qui non in Italia modo, verum etiam in aliis orbis terrarum partibus sese ita Latine docendo exercuerunt, ut huius artis vel in primis periti numerentur.
Denique discipuli sub curriculi finem Tusculum invitabuntur, ita ut in aedibus Vivarii novi versantes annum studiorum singulari quodam itinere coronent.
HIC VIDE PLURA Scripsit Redactio
ACADEMIA VIVARIUM NOVUM NUNTIAT
De Lingua Latina Viva
GENIVS LINGVAE - de linguà Latinà "utilitatis" aevo docendà.
Vota Academiae Vivarium Novum
CERTAMEN QUIRINALE III NUNTIATUR