Illustris contributor Ephemeridi, sodalisque egregius Gregis Latine Loquentium
Excusatum me habeatis, quaeso!
Quid significat titulus huius symbolae? Breviter: in eo eram ut brevissimam commemorationem de Anna Kuliscioff scriberem, quia haec mulier septuagenaria die 29 Dec. 1925 Mediolani mortua est ac vitam dicaverat ad vulganda socialisticae doctrinae principia atque duos viros eiusdem doctrinae propugnatores (scilicet: Andream Costa et Philippum Turati) adamavit.
Sed plura de Anna scribere non valeo etiam quia nuperrime tristissimos legi nuntios: mortuae sunt illae sorores geminae, quibus nomen gentilicium 'Kessler', quaeque in televisificis spectaculis famam non immeritam adeptae sunt; mortua est Claudia Cardinale, actrix, quae in arte cinematopgraphica admodum praestitit; mortua est Ornella Vanoni, cantrix, cui tremulam suavissimamque vocem natura dederat; nunc e vivis migravit etiam Birgitta Bardot, quam omnes fere viri saltem octogenarii olim somniarunt, quoniam multis de causis unica fuit.
Ignoscatis igitur mihi quod neque fusius de Anna Kuliscioff, minimeque de Birgitta Bardot aliquid scripsi. Quorundam hominum mortes iuvenis tolerare valet; senex, ut ego, attonitus et sine verbis manet.
Valete.
Anna Kuliscioff
Geminae Kessler
Claudia Cardinale
Brigitta Bardot
[Vivitur ingenio, cetera mortis erunt (Andreas Vesalius).]
De conditione Gregis Latine Loquentium