Veneris die 29 mensis Martii 2024

VETERA

PARS QUARTA: De manumissione

Quomodo agam ut manumittar? Matrem revisisse facit ut cogitem non solum me cum ipsa coniungere posse, sed etiam vitam meo modo gerere: non esse res velim, sed homo qui aliquo iure fruatur, hoc cupio etiamque liberos optimo iure. Magnum peculium possideo tot annis cumulatum, sed qui est meus dominus? Imperatoris nihil interest quot quique servi sint. Valde opto Syram emere, meam contubernalem quae re vera serva Rutuli est, ab ipso oblata. Credo non ei ingratum esse magnam pecuniam exigere. Praeterea status Neronis in dies difficilior fit nec heres ei est. Rumor est posterum imperatorem quendam fore ducem legionum quae in provinciis consistunt. Iam milites dominantur, periculum est ne bellum civile exoriatur: Mars Gradivus animos bellantium incendit. Alioquin cuivis imperatori opus est firma administratione, quae quaestus praestet quibus liceat exercitum struere, magnifice vitam agere etiamque tumultus plebis sedare spectaculis paratis largitionibusque frumenti erogatis.

Hodie cum ministro imperatori fidissimo collocutus sum, qui curat ludicra Neronis apparanda et pecuniam suppeditandam; novi saepe istum adiuvisse scribas manumissionem petentes. Manumissio servorum Neronis per epistulam facta est; ego pecuniam conferam in aerarium, postea ut civis Romanus in censu inscribar. Ita etiam emere Syram potero. Sed quemadmodum matrem recipiam? Reputo numqum eam committi posse ei qui servus familiae fuit. In magno discrimine essem, si, ut opinor, filius non legitimus patris familiae sum. Quodam dolo mihi utendum est.

Necesse est ut cognomen praenomini adiungam; Rufillus a priore domino vocabar, Flavus sub altero, libertus inscribar Flavus Gallus, velut avi Galliae Transalpinae mihi essent. Re vera a vernis ortus sum eorumque originem ignoro.

Minister Neronis nimiam pecuniam pro manumissione postulavit, sed de pretio agitur; Nero nunc in summas angustias adductus est, ab omnibus derelictus; fama est eum fugiturum esse, cum praesertim maximam pecuniam quam potest colligat ut in provinciis orientalibus se occultet mortuus creditus. Melius esset ipsum sibi mortem consciscere, sed ei Petronii Arbitri et Senecae animus deest, qui fortiter Acherontem obierunt.

Hodie tandem mihi epistula sigillo Neronis conscripta data est: statim contendi ad me censendum: oblatis census ministro debitis nummis, meum praenomen et cognomen in census tabulis statim inscripta sunt. Gaudeo quod omnia brevi tempore confecta sunt. Tempus breve etiam imperatori concessum est, cum finis vitae proxima sit.

Syra gaudio non affecta est, immo flere coepit; timet ne se relinquam et alteram feminam cupiam magis liberto idoneam. Temptavi misellam recreare, promittens eam apud me mansuram, nos liberos genituros esse. Nunc omnes cogitationes ad matrem dirigo. Unum effugium mihi videtur eam vi adhibita auferre; idne fiat ea adversante ? Utique crimen admittam, cum civi rem subducam. De negotio venalicium consului qui hortatus est ut peterem auxilium a parario magni existimato, qui feminam emeret pro quodam qui vellet ignotus esse. Eo modo emptor occultus non patefieret nec molestiam familiae pararet. Ingentem pecuniam utique penderem. Aliter ipsa manumissionem peteret, ut dignius in ipsa domo vitam degeret. Deinde abire constitueret, nullo repetente. Essetne matri satis pecuniae ut manumitteretur? An simulare potest se aegrotare. Puto hanc fraudem esse unam rationem domo exeundi. Hoc consilium eam docebo, sed magna prudentia mihi utendum est, ne agnoscar ab amicis pristini domini in exilium pulsi neve meam ulciscantur iniuriam, cum Neronis imperium ad finem veniat. Matrem iterum conveniam et obsecrabo ut morbum simulet. Hac ficta causa licebit ad templum Valetudinis adire atque deam orare. Non longe abditus manebo; simulans me esse agricolam curru vectum ex aegra quaeram numquid optet se domum reduci. Subvectam occultabo sub pannis, nullo curante, iter rus pergens. Sub vesperum, cum Hesperus et Luna caelum collustrant, raeda vectam, mecum domum meam ducam.

Nunc libertus iure sum nec timeo: eandem viam percurram, ut eam exspectem nullo observante; in ripa fluminis rari transeunt, plerumque servi et miserandi fructus herbasque requirentes quibus se sustentent. Tantum hoc spero, a matre fugae consilium probari .

Non opus fuit multis verbis ut ei suaderem; mihi ictuum vestigia in brachiis ostendit. Mox in foro servili venum daretur, nisi mecum auferrem.

 

FABULA CONFECTA EST

Scripsit Lydia Ariminensis


FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR III
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR II
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR I
NISI TU REDEAS
NE INTRETIS ILLAM DOMUM!