Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

TEXTUS VARII

SCRIPTA RECENTIORA VEL INEDITA VICTORII PISAURENSIS


Cetera vidi possunt HIC, HIC, et ILLIC,


De Virginia Maria De Leyva (1575-1650)

Alex Manzoni
Alexander Manzoni

Quo melius praeteritorum temporum consuetudines et mores intellegantur, fortasse haud inutile erit eam sententiam legere, qua abhinc quattuor saecula monacha quaedam ad gravem poenam luendam damnata est. Sed praemittenda sunt haec: romanensi fabulâ 'De sponsis' inscriptâ (Italice: 'I promessi sposi'), quam Alexander Manzoni (1785-1873) Italice conscripsit quamque anno 1840 tertium edendam curavit, multae narrationes continentur non modo fictae, sed etiam rebus gestis contextae, quoniam studio rerum Italicarum is admodum tenebatur. En igitur breve totius fabulae argumentum, quae ineunte saeculo XVII in ducatu Mediolanensi accidisse fingitur: Laurentius et Lucia matrimonio se coniungere volunt; sed horum adulescentium nuptiis adversatur  procer quidam (nomine Rodericus), cui nonnulli scelesti oboediunt, quia cum Lucia iacere iste percupit. Post multos casus mirum in modum- ad linguam Italicam saltem quod attinet- a Manzoni explicatos, tandem accidit ut illi sponsi, quos 'Divina Providentia' numquam reliquerat, se in matrimonium sociare possint. In tanta igitur eventuum hominumque varietate, quorum plena est haec fabula, non secundas agit partes mulier quaedam, cui praenomen erat Maria Anna (sive Marianna), de Leyva nomen gentilicium atque illustre. Nam huius feminae mater fuit Virginia Marino, quae ob affinitatem quandam iuncta erat cum Sabaudiae familiae principibus; pater, praenomine Martinus, filius erat Antonii, cui a Carolo V imperatore munus totius ducatus Mediolanensis regendi tributum erat.


Maria Anna de Leyva

Mariae Annae vitam narraverat Iosephus Ripamonti (1577-1643) in opere ‘Historiarum Patriae libri XXIII’ inscripto (Mediolani, aa. 1641-1643; praesertim in tertio libri sexti capite), quod Alexander Manzoni haud dubie lectitavit. Anno 1581 Maria Anna, sexennis cum esset,  patris voluntate in monasterium quoddam est ingressa in urbe Modicia (Italice: Monza) situm, et post nonnullos annos cultui divino se sacravit praenomenque sibi Virginiam imposuit; quam Gertrudem appellat Manzoni ipsamque penitius exprimit maxime cum de colloquio mentionem facit inter hanc monacham habito et Luciam. Haec enim, ut Roderici insidias vitaret, ad illud monasterium confugerat. Virginiae in vultu pulchritudinem eximiam statim cerneres, tamen a duritia quadam non disiunctam. Gertrudis frons- in fabulae capite nono pergit scriptor- saepius corrugabatur, veluti propter animi aegritudinem anxietatemve frustra cohibitam. Haec enim monacha, cum aliquatenus invita sacrarum virginum ordini sese addixerat, carnis temptationes compescere non valuit. Postquam die quodam a. 1597 Ioannes Paulus Osio, vir deteriori vitae pronus, qui in fabula Aegidius nominatur, e domo sua monasterio contigua Virginiam in quodam illius aedificii cubiculo stantem viderat, huius feminae possidendae libidine incensus nihil intentatum reliquit ut ipsam quoquo modo conveniret. Paulo, qui occasionem in monasterium introeundi cumque Virginia colloquendi tandem nactus erat, "infelix illa respondit" (Italice: "la sventurata rispose"). Paucis post mensibus hanc monacham inter et Paulum tam ardens effraeni amoris flamma crevit, ut is- legitur in sententia ad ipsum pertinente- «per multos annos ingrediendo ad libitum saepta monasterii s. Margaritae, carnaliter cognoverit praedictam sororem Virginiam Mariam, cum ea etiam in eodem lecto pernoctando [...]» atque bis Virginia gravidata sit: anno 1602 infantulum in lucem edidit exanimum; anno 1604 feminam peperit, quam Albam Franciscam vocavit pater ipsamque legitimavit veluti suam ipsius et Isabellae cuiusdam filiam. De illo autem negotio, quod nonnullos per annos Virginiam et Paulum coniunxit, aliae monachae consciae erant praesertimque Catharina da Meda, quae, cum vota ad monasticham vitam necessaria nondum professa esset, interdum e monasterio exeundi facultate uti poterat. Sed huic feminae non raro simultates intercedebant cum illa ‘domina’ (hoc enim titulo Virginia appellari solebat) atque die quodam, rixâ acerbiore inter ambas exortâ, Catharina minitata est se omnia turpiora, quae in monasterio acciderint, serius ocius patefacturam esse. Quare Paulus, qui hoc de periculo certior factus erat, cooperantibus quattuor monachis et Virginiâ ipsâ, die 28 Iul. 1606 Catharinam interfecit, huius feminae cadaver e monasterio extraxit et in  domo propria sepelivit. Ipse postea duas alias monachas, Octaviam Ricci et Benedictam Homati, adortus est, quia metuebat ne ipsae omnia et de illo commercio carnali et de Catharina interfecta propalarent. Ideoque iste vim et calliditatem adhibens nocte quadam e monasterio ambas eduxit: primum Octaviam, quam haud paucis glandibus plumbeis a sclopeto explosis confodit, in flumen Lambrum iam necatam proiecit; deinde in profundum puteum Benedictam praecipitavit, quae tamen, etsi multis percussa vulneribus, postea e puteo viva extracta est. Atque aromatarius quidam, nomine Rainerius Roncino, qui eorum scelerum verisimiliter inscius haud erat, Pauli iussu necatur. Itaque horum eventuum rumores etiam ad aures Friderici Borromeo (1564-1631), patris purpurati et archiepiscopi Mediolanensis, pervenerunt. Fit igitur inquisitio, quam causa publica sive processus criminalis sequitur, qui concluditur (in Virginiam) "a. 1608, die Sabbati decimo octavo mensis octobris in vesperis", sicut legitur in pag. 679 libri c. t.: "De vita deque iudicio publico Virginiae Mariae de Leyva, monachae Modicianae" [It. "Vita e processo di suor Virginia Maria de Leyva, monaca di Monza", pp. 955; Garzanti, Milano, 1985]. Verba Latina iudicum et responsa Italice data ab hominibus, qui de rebus supra memoratis inquisiti erant, continentur actis huius causae criminalis, cui titulus est: “In causa violationis clausurae, deflorationis et homicidii Monialis in monasterio S. tae Margaritae Modoetiae patratorum a Io. Paulo Osio. 1608”. Die ex. gr. 22 Dec. a. 1607 primum interrogata est Virginia Maria; ex qua Hieronymus Saracino, doctor utriusque iuris, quaesivit «numquid verum sit quod ipsa constituta amores duceret cum dicto Io. Paulo Osio, et quandiu sit». Illa respondit: «Verum est amori me indulsisse, at amori coacto, quia si e mea sponte deliberassem, ne cum rege quidem Hispaniarum amorem fovissem; iam septem octove anni expleti sunt, ex quo talis amor me inter et Paulum Osio inchoatus est» [It., p. 510: "E’ la verità ch’io ho fatto l’amore ma però amore sforzato che per conto d’amore volontario non l’havrei fatto con il redi Spagna che sono già 7 o 8 anni che cominciò questo tale amore tra me e detto Gio. Paolo Osio"]. Utque Virginia explicaret cur huic amori indulserit ipsiusque turpitudinem leniret, de maleficiis sive artibus magicis a Paulo adhibitis mentionem ipsa fecit, spe fortasse ut hunc in modum a iudicibus aliquatenus excusaretur. Sed infelix nesciebat illud plerisque in rebus iudiciariis vigere principium, cuius verba sunt: ‘etsi coactus, tamen volui’. Porro: «Interrogata numquid aliud sequtum fuerit inter ipsam constitutam et praedictum Osium», Virginia respondit: «Quoniam sciveram eum, qui amaretur, mihi odio fore, si ipsius viri excrementa edissem, haec cum iecore et cepis mixta ter edidi...» [It., p. 518: "E perché havevo inteso che magnandosi del sterco di colui che si amava tre volte, se gli sarebbe venuto in odio, ne magnai tre volte col fidigo con delle cepolle..."]. Iudices, qui de ista re foedissima certiores facti sunt, fortasse non tam turbati fuerunt, sicut accidit nobis, quia id temporis crebrius talia audiebantur ac legebantur.
Multis enim iuris peritis et sacerdotibus ignota non erant quaedam his de rebus opera, veluti Francisci Mariae Guaccii liber ‘Compendium maleficarum’ inscriptus. Quibus operibus non modo multa de variis maleficiis continentur, verum etiam consilia quaedam ad nocivos maleficiorum fascinationumque effectus vitandos apta praebentur, sicut illud remedium foedum obscenumque, cuius mentio est in Virginiae sententia supra relatâ.

 


De Concilio Nicaeno