Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com
INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/
DE P. VERGILI MARONIS DIE NATALI
COMMEMORATIO
Gustavus lectori benevolo sal.
Haec ad eos scripseram, qui GREGI LATINE LOQVENTIVM intersunt, die ante Vergili - ut perhibetur - natalem. Cuius egregii poetae ne recordatio animis excidat, epistulam nonnullis in locis retrectatam denuo vulgandam curo.
Vale
Dabam Bello Horizonte, die XIX Octobris, anno MMXXIII
Gustavus gregalibus sal.
P. Vergilius Maro paene ad miraculum ingeniosus atque eruditus poeta exstitit, quem nemo unus potest dumtaxat litterarum latinarum studiosus praetermittere, quemque iure Cicero fertur olim magnae spem alteram Romae appellasse. Ast ego si poetam laudo, nolo laudibus eum praeter modum ornare. Verum enimvero Lingua Latina, ut opinor, si nusquam Vergilius fuisset, certe prae ingeniis quibus condecorata est, nimis valida viguerit ad nostram usque memoriam - attamen e Vergilio quam plurimum excepit decoris! ita ut eius faciem iam negares eandem sine Vergilio fuisse quam cum Vergilio facta sit.
Sed quorsum istaec mea verba? - inquies. Mihi animus tantum est ut Vergili diem natalem commemorem, qui (ut perhibetur) natus erat Idibus Octobribus (vel, more nostro, die XV mensis Octobris). De eo Vita Donatiana: “Natus est Cn. Pompeio Magno M. Licinio Crasso primum Coss. [anno a.Chr.n. LXX], Iduum Octobrium die, in pago qui Andes dicitur, qui est a Mantua non procul”.
Quo tum commemorato natali, aliquid dono donare velim quod vel indignum tanto vate hoc quodcumque non videatur. Hoc anno elegiam ad aliud destinatam scribebam, in qua nonnullae fuerunt litterarum laudes, quarum exemplar praecipuum Vergili nomine insignivi. En partem quandam ad rem accommodatam quâ vos impertior.
‘Caesaris aurea fuit domus, aspera charta Maronis:
Altera facta cinis; altera adhuc superest.Scilicet et Romae sua quaeque e marmore tecta
obruta tempore sunt; stat sua docta cohors.’Aspera quidem charta ad materiem quâ Vergiliana opera litteris data sunt - aurea vero et aeterna ad decus quo propterea Latinitas pollet atque haud immerito in summo honore habetur.
Valete
Dabam Bello Horizonte, pridie Idus Octobres, anno MMXXIII, die ante Vergili natalem.
Scripsit Gustavus Tavares
Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
EPITAPHIVM MYRRHAE

EPISTVLA PHILOLOGA ad rationem criticam comparata
De 'aequi' vocabulo commentariolum
De Tuburcinando commentariolum
Postumi Blasii Cubae Commentarii. Capitulum IV - latinae interpretationis periculum
DE VSV ADVERBII ‘BENE’ ELEGANTIORE
DE VOCVLIS AMATORIIS COMMENTARIOLVM
De Auxilio grammatico Epigramma
Jani Vitalis Panormitani Diptycha seu Duplices de Roma Prisca et Instaurata
DE ME IPSO ET DE LATINITATIS CVLTV QUID DICERE HABEAM - BREVISSIMA ADVMBRATIO
Epigramma notiunculis nonnullis illustratum
Fabella Boccacciana latine reddita et Victorio Ciarrocchio Italo Pisaurensi dedicata
Piscator quandoque ne ictus quidem sapiet - ficta narratiuncula