Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com
INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/
DE TVBVRCINANDO
- COMMENTARIOLVM -
‘Prandioque raptim tuburcinato’ (Apul. Met. vi 25)Tuburcinari (verb. dep.) – Tuburcinabundus -a -um (adi.)
Gustavus lectori benevolo sal.
Nemo usque adeo, dum sapiat, esse potest quin existimet feracissimum fuisse Apuleium salibus simul atque illecebris omnigenis refertum, cunctisque praeterea Latinitatis cultoribus diurnâ modo, modo nocturnâ manu evolvendum. Quo ego bono monitu indulgens haud ita pridem continuam Metamorphoseôn lectionem carpebam in locumque incidi illum longe ante alios praeclarum, fabulam nempe de Amore et Psychê.
Quo in loco, ut paucis absolvam, anicula quaedam cum narrandi finem fecisset fabulari usque sermone captivam puellam consolari conata, tum latrones ut reversi sunt, sic "ad reliquas occultatas in quadam spelunca sarcinas, ut aiebant, proficisci gestiunt; prandioque raptim tuburcinato, me et equum meum vectores rerum illarum futuros fustibus exinde fundentes producunt in viam" (Apul. Met. vi 25).
At vero quid illud TVBVRCINATO in loco Apuleiano supra laudato? - mecum replicabam, nec enim segnes obice quadam impeditus ab inquirendo destiti, sed vastâ, prout mihi licentia contigit, mole lexica glossariaque consultavi auctoresque fide dignos attigi. Ad haec, Nonius Marcellus, in Compendiosa Doctrina (179, 21), sic vocem interpretatur: "tuburcinari - raptim manducare". Accedit quod verbum temporale, quamvis deponens, ut fieri potest, si participio perfecti temporis efficiatur, vim passivam habet - quae quidem passiva vis ad locum usurpari sane videtur.
Quod est de adiectivo TVBVRCINABVNDVS -A -VM, nihil admodum est quod addatur, nisi quod ad aviditatem spectet eumque significet voracem esse qui tuburcinabundus appelletur. At usus consuetudoque in hominum aetatibus variatur. Ex quo legere est Fabium Quintilianum praecipientem: "etiamsi potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum, quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. Neque enim tuburcinabundum et lurcinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor" (Inst. Or. I, 6, 42)
Ceteroquin Erasmus ille Roterodamus in Adagiis (V, I, 60 - "Quadra propria") verbum et quidem obiter commemorat: "Et hodie vulgo dicitur 'nihil aeque sapere ut cibum proprium domi sumptum'. Nonius citat hoc hemistichium ex Priapeis Catulli: 'De meo ligurire libido est'. Ligurire dixit pro 'gustare cum voluptate'. At dii Homerici malunt invitari ad nidores hostiarum quam vivere οἰκόσιτοι. Citat et ex Plauti Persa: 'Tuburcinari de suo, si quid domi est'.
Ad ultimum laudabo ‘Nicium Erythraeum’ sive Ioannem Victorium Rossi, qui auctor genere Italus saeculo XVII floruit composuitque mythistoriam more Mennippeo eodemque saeculo typis primum excussam cui index Eudemiae libri decem. Ibi duo locos inveni qui verbum temporale ostendunt.
- Ex LIBRO II -
‘Ecce autem, ex improviso, ingens ad aures nostras clamor ac strepitus accidit. Qui prandium dabat, convivas alios a se vocatos adesse narrabat. Capita hominum numeravimus novem, attamen ex strepitu, qui in eum locum irruperant, sexcentos esse jurasses. Hi simul ut apparuerunt, tanquam hostes captâ urbe solent, cuncta diripere, tuburcinari, vorare, oenophora exhaurire et clamore omnia miscere. Ille qui invitaverat, pene irasci, clamare ut manus lavarent, ut lectis se commendarent, atque aegre impetratum est ut vellent accumbere’.
- Ex LIBRO X -
‘Ludi erant lepidissimi, videre hominum aviditatem, famem, ingluviem, ut raptim, ut tumultuose, ut avide praelium illud committerent, ut alius alium aut capite aut cubito aut pectore pelleret, aut genu ne sibi edenti obsisteret, ut ingentes unusquisque bolos sibi in ventrem immitteret, ut prandium illud tuburcinaretur, ut avariter in se vinum ingurgitaret’.
Quod opus si volueris inspicere, facile accedes transcriptum per aditum hunc: https://mcl.as.uky.edu/praefationem-composuit-terentius-tunberg
Sive malis editionem typis descriptam et in imagines redditam evolvere, en aditum apud GoogleBooks: https://www.google.com.br/books/edition/Eudemiae_libri_decem/EBjK46BMfgYC?hl=pt-BR&gbpv=1&dq=inauthor:Gian+Vittorio+Rossi&printsec=frontcover
Vale pancratice
Dabam Bello Horizonte, XXX Septembris, anno MMXXIII
Scripsit Gustavus Tavares
Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
EPITAPHIVM MYRRHAE

EPISTVLA PHILOLOGA ad rationem criticam comparata
DE P. VERGILI MARONIS DIE NATALI COMMEMORATIO
De 'aequi' vocabulo commentariolum
Postumi Blasii Cubae Commentarii. Capitulum IV - latinae interpretationis periculum
DE VSV ADVERBII ‘BENE’ ELEGANTIORE
DE VOCVLIS AMATORIIS COMMENTARIOLVM
De Auxilio grammatico Epigramma
Jani Vitalis Panormitani Diptycha seu Duplices de Roma Prisca et Instaurata
DE ME IPSO ET DE LATINITATIS CVLTV QUID DICERE HABEAM - BREVISSIMA ADVMBRATIO
Epigramma notiunculis nonnullis illustratum
Fabella Boccacciana latine reddita et Victorio Ciarrocchio Italo Pisaurensi dedicata
Piscator quandoque ne ictus quidem sapiet - ficta narratiuncula