Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com
INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/
DE VSV ADVERBII ‘BENE’ ELEGANTIORE
COMMENTARIOLVM
Gustavus lectori benevolo sal.
Nemo unus ignorat quantum quisque in scribendo loquendoque possit qui convenienter (ne dicam ‘ad obrussam’) adeptus sit particularum latinarum perspicuam cognitionem. Nam ut imbecille nihilque ad usum est corpus sine nexibus quibus membra ossa viscera inter se coaluerint, ita exilis tenuisque fit oratio sine particulis iis quibus apte connexa eius sententia opinioque, qui vel dicit vel scribit, eo rotundior ad aures oculosve eorum veniat, qui vel audiunt vel legunt.
Ego, haud ita pridem cum recolligerem quaedam pugillaribus mandata, id magnopere animadverti quod e lectione Horatii Tursellini ceperam. Eius enim libellus saepe excussus auctusque, cui index DE PARTICVLIS LATINAE ORATIONIS, quemque nullus est latinarum litterarum cultor quin ad manum habeat versetque assidue, mihi tum praebuit occasionem ut locos quorundam auctorum inquirerem reperiremque subtilem adverbii “BENE” usum satisque elegantem, quae quidem particula cum adverbiis adiectivisque coit ita ut rei notionem augeat, idemque fere significat quod VALDE ac VEHEMENTER. Atque tu, benevolentissime simul et humanissime lector, confer tuâ ipsius animi acie exempla haec:
a) Cic. ad Att. 4,6 : iens in Pompeianum bene mane haec scripsi.
b) Cic. de Orat. 2,88,361 : habetis sermonem bene longum hominis utinam non impudentis.
c) Lucret. 5,706 : donicum eum contra pleno bene lumine fulsit.
Haec quanvis minuta cum ad rem rite componantur, si tamen plus scire volueris, en accedas aditum nexumque ad librum Tursellini supra laudatum, qui recognitus auctusque anno MDCCCXXVIII typis excussus erat in publicumque editus:
Vale
Dabam Bello Horizonte, XVIII mensis Septembris, anno MMXXIII
Scripsit Gustavus Tavares
Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
EPITAPHIVM MYRRHAE

EPISTVLA PHILOLOGA ad rationem criticam comparata
DE P. VERGILI MARONIS DIE NATALI COMMEMORATIO
De 'aequi' vocabulo commentariolum
De Tuburcinando commentariolum
Postumi Blasii Cubae Commentarii. Capitulum IV - latinae interpretationis periculum
DE VOCVLIS AMATORIIS COMMENTARIOLVM
De Auxilio grammatico Epigramma
Jani Vitalis Panormitani Diptycha seu Duplices de Roma Prisca et Instaurata
DE ME IPSO ET DE LATINITATIS CVLTV QUID DICERE HABEAM - BREVISSIMA ADVMBRATIO
Epigramma notiunculis nonnullis illustratum
Fabella Boccacciana latine reddita et Victorio Ciarrocchio Italo Pisaurensi dedicata
Piscator quandoque ne ictus quidem sapiet - ficta narratiuncula