Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com
INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/
E-mail: gustavochavestavares@gmail.com
Instagram: @noctes.latinae
Gustavus benevolo lectori sal.
ANTEQVAM EPIGRAMMA legas, te ut animo quaedam ad hosce commentarios attinentia agites praemoneam necesse est.
RERVM CONSPECTVS:
De hoc epigrammate quid sentiam.
De Noctium Latinarum tituli ratione et significatione.
Epigramma notiunculis illustratum.
De hoc epigrammate quid sentiam
MIHI, CVM NVLLVS velim poeta ostentari, tamen rei metricae simul et latini sermonis studioso persuasum habeo quantum quisque, factâ calami exercendi copiâ, in hac disciplina proficiat. Auctores enim, quorum vestigiis insisto, secutus e crebra lectione meum ipsius aliquid ut effciam operam do. Propterea quod epigramma composui quod pagellae meae instagrammaticae accommadorem. Utrum bene an male sapiat, sub peritiore iudice esto! Mihi dumdaxat satis superque est ita quidem ut epigramma, quod quanto minus Martialis umbrae recitatum placuisset, tanto audentior atque etiam mei fidentior exegerim, edi demum et aequalibus meis aestimari ausim. Fac, quisquis es, haud iniquo animo legas. Hoc quodcumque non sine mei periculo et artis studio feci.
De eius, quo pagellam nostram instagrammaticam ornavimus, tituli ratione et significatione
TITVLVS QVEM APVD pegellam nostram vulgaveramus instagrammaticam, quamvis novus institutum dumtaxat retinet nobis semel incohatum. Scilicet Aulus Gellius Noctium Atticarum scriptor ad rei materiam auctor exstitit fuitque nobis imitationi ut qui maxime cui nostras voluimus LATINAS conformare atque etiam nostris, quas tum in legendo agitabamus, cogitationibus meditationibusque ea pugillaribus mandata lineamenta pro virili parte sarcire subornare amplificare haud dubitavimus. Quid plura ? Nihil hucusque cum sit absque re, unum in animo habuimus quod instauraremus, quamnam nempe manum secuti ductum exegerimus litterarumque figuras figuraverimus. Manus fuit ea quae CAROLINA dicitur, quo tempore cultus in Europa quodammodo redintegratus refloruit veterum litterarum latinarum. Ad haec accedit quod ductum manumque potissime reddere tentamus quo codices membranaeque inter saecula VIII et IX conficiebantur, quippe minutis apprime litteris cum certis nexibus necnon capitalibus uncialibusque quibusdam et ea quae lunga “S” vocitatur. Haec est igitur nobis mens qua, novo titulo comparato, NOCTES scriptitemus LATINAS: tam studio flagrare in litteras honesto, quam liberâ cum aequalibus agere voce.
CETERUM NIHIL OMNINO obstare iudico, quominus epigramma in pagella instagrammatica semel editum et heic iterum proponam evulgandum. Nam in hoc apud EPHEMERIDEM loco commentariolos meos scriptito quos eosdem apte NOCTES LATINAS vocaverim meas.
Epigramma notiunculis nonnullis illustratum
EPIGRAMMA
IN NOCTIVM LATINARUM COMMETARIOLOS
EPIGRAMMATIS
INTERPRETATIO LATINA
LECTOR, id quod ad manum habes, tene et oculis inspice. Fortassis tibi male erit, sed mihi satis est. Aulus ille Gellius fuit quem ad rei materiam ac titulum imitatus sum. Ideo NOCTES LATINAS scribere et vulgare in animo habui.
NOTIVNCVLAE
AD EPIGRAMMATIS INTELLEGENTIAM
1 sponte tene] plerique male vellicant ac vitio dant figuram tropumque quem aiunt κακέμφατον. Servius ille, Vergili criticus feracissimus, cùm multa docte, tùm quaedam nimis severe iudicabat. Locum enim Aeneidos quendam, in quo DORICA CASTRA (Aen. ii 27) legitur, sic enarravit: mala est compositio ab ea syllaba incipere, qua superius finitus est sermo; nam plerumque et cacenphaton facit, ut hoc loco. Utrum Romani ad id temporis quo poetae classicae ut aiunt aetatis floruerint, talem figuram vito darent necne, incertum est. Tamen non raro, si attente eorum carmina legeris, locos facile reperies qui ad rem numerari possunt, unde iudicium illud videatur - ut opinor - nimiâ severitate redundare. Mitiore quidem iudicio Iohannes Ludovicus Cerdanus - vulgo Juan Luis de La Cerda - locos tales censet satis leporis et venustatis habere, quod scribendi genus revera “mulcet aures suâ complosione”, et, nonnullis locis in modum exempli praebitis, haec addit: “Rittershusius grammaticos reprehendit, qui censent hoc esse cacophaton, ‘quasi vero (ait) si hoc vitium esset, non potuisset Virgilius vel agnosse vel vitare’” (Iohannis Cerdani Priores Sex Libri Aeneidos, Lugduni 1612 - p. 152). Atque ipse ne debito plura recenseam, haec nonnulla exempli instar saltem laudabo quae apud Valerium Flaccum (libro ii Argonauticorum) inveniuntur: [Iuppiter] horrendum chaos ostendens poenasque barathri Arg. ii 86; picta manūs ustoque placet sed barbara mento Arg. ii 150; proicit arma manu… Arg. ii 527; intulit arva vadis… Arg ii 631. acieque tuere] idem valet atque “oculis intuere/aspice”. Tuendi verbum pro eo, quod est “aspicere/intueri”, apprime poetice usurpatum eam servat in carminibus componendis consuetudinem quâ poetae simplices compositiciis verborum formis anteposuerint. Insuper fac ambiguitatem percipias: verbum nempe aut imperativo (tuere!) aut indicativo genere (tuere = tueris) effici potest. Poeta rogat ut lector bono animo teneat et oculis intueatur id quod secum habet. Sed tamen aliter legi potest: poeta rogat ut lector bono animo teneat id quod secum habet et simul oculis intuetur. Copia heic datur ut alterutrum ad libitum intellegatur. Haec est enim poetica vis ut quisque, quotiescumque legerit, toties eo plura opinione tamquam rimatus recolligat.
2 forte haud molle tibi] altera fuit lectio, nec vero adhuc pro certo habeo utra plus mihi placuerit. Altera nempe erat: “fors non molle tibi”. Hoc loco illud FORS idem sibi vult atque FORTE adverbium. Cf. Aen. xi 29: fors et vota facit cumulatque altaria donis - Servius ad loc. sic enarrat: forte (utrumque enim dicimus) etiam vota suscipit. Et rursus idem ad Aen. xii 183: CESSERIT AVSONIO SI FORS VICTORIA TVRNO: si forte. haud molle] λιτότης est, quae figura saepenumero usu veniebat latinis scriptoribus. Servius ad Aen. i 387: HAVD (CREDO) INVISVS CAELESTIBVS litotes figura per contrarium significans, id est ‘credo te esse carissimum superis’: ut alibi ‘munera nec sperno’. molle tibi… mihi dulce] Ex constituto chiasmum quendam - figuram nempe saepe a poetis usurpatam - efficere volui.
3 Aulus] Aulus Gellius, qui saeculo p.Chr.n. secundo floruit, opus scripsit in viginti libros digestum, cui index NOCTES ATTICAE. Quem auctorem Augustinus Hipponensis (De Civitate Dei ix 4,2) his verbis laudat: A. Gellius, vir elegantissimi eloquii et multae undecumque scientiae.
4 LATIAS NOCTES] latius -a -um adiectivum id sibi vult quod ad Latium pertinet. Hoc quidem loco idem sumatur atque latinus -a -um. Cf. Papini Stati Theb. i 22: (…) tuque, o Latiae decus addite famae - ubi poeta Domitianum principem alloquitur. pandere] duo praesertim mihi velim significare: et quia commentariolos meos aperio atque in conspectum legentium do, et quia vulgatos scriptis enarro.
***
Vale pancratice
Dabam Bello Horizonte, XXIV mensis Augusti, anno MMXXIII
Scripsit Gustavus Tavares
Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
EPITAPHIVM MYRRHAE

EPISTVLA PHILOLOGA ad rationem criticam comparata
DE P. VERGILI MARONIS DIE NATALI COMMEMORATIO
De 'aequi' vocabulo commentariolum
De Tuburcinando commentariolum
Postumi Blasii Cubae Commentarii. Capitulum IV - latinae interpretationis periculum
DE VSV ADVERBII ‘BENE’ ELEGANTIORE
DE VOCVLIS AMATORIIS COMMENTARIOLVM
De Auxilio grammatico Epigramma
Jani Vitalis Panormitani Diptycha seu Duplices de Roma Prisca et Instaurata
DE ME IPSO ET DE LATINITATIS CVLTV QUID DICERE HABEAM - BREVISSIMA ADVMBRATIO
Fabella Boccacciana latine reddita et Victorio Ciarrocchio Italo Pisaurensi dedicata
Piscator quandoque ne ictus quidem sapiet - ficta narratiuncula