SCLOPETATIONES IN ORIENTE NOVAE MAGISTRATUS SOLLICITANT
De sceleribus recentibus in Philippinicis aliisque scholis orientalibus commissis
Cum fere nihil tale in Insulis Philippinis post hominum memoriam antea factum esset, hoc solo anno scholari, qui mense Iunio his in Insulis initium habuit, ter iam accidit ut discipulus sclopeto aut pistolio praeditus oecos scholasticos ambulacraque ludi discendi sui ingrederetur et unum pluresve homines (condiscipulos, sed praeceptores et administri esse potuissent), qui in eum forte inciderint, sclopetando trucidaret. Talia solebant et –pro dolor!– adhuc fieri solent aliis in orbis terris, in Civitatibus Foederatis Americae maxime, non in regionibus Asiaticis orientalibus simulque australibus, quales sunt Insulae Philippinae; in quibus Civitatibus, quotiescumque huiusmodi occisiones fiunt, quasi propter consuetudinem nuntii vilescant, haud multorum animos earum notitia iam permovet. Non autem de omnibus sclopetationibus quae in studiorum sedibus factae sint loquor, ut ex supra dictis patet, nec de vulneribus cultri aut securis aut etiam novaculae ope a discipulis et ab adultioribus saepius hominibus –ut multoties factum est– in discipulos chartae et stilo incumbentes ac puerulos ludentes inflictis, quae solent apud Sinas, ut maximum exemplum afferam, non infrequentia esse.
Die enim vicesimo altero mensis Iunii mane in urbe Taclobana insulae Leyte sic initium sumpsit stragium series: duo discipuli quattuordecim et quindecim annorum –ex quibus unus, ut relatum est, protinus eodemque vestigio, alter post brevem insectationem, a biocolytis comprehensus est– tres condiscipulos sclopetulorum glandibus occiderunt et saltem quindecim vulneraverunt; quinque ferme alii, qui vulnera ex armis ignivomis non acceperant, a territa turba scholari confuse fugiente male contusi sunt.
Die vero duodevicesimo mensis Augusti, mane paulo ante quam scholae inciperent, in urbe meridiana Zamboanga, quae ad insulam Mindanaum pertinet, non absimili facinore factum est ut duo discipuli vitam amitterent, unus ex quibus est ipse adulescentulus qui pistolio usus erat et, praeter unum interfectum, circiter viginti tres fecerat ut sauciarentur; qui enim continuo sibi mortem conscivit. Post unum et alterum admodum taetrum scelus scholare, increbuerunt timores, saepissime fundamento carentes, qui solent falsa aut parum veracia nuntia amplificare. Sicut Caebuae biduo post Zamboangensem caedem accidit, in alia haud minima Philippinorum urbe, apud alumnos ludi litterarii eiusdem fere nominis (Ateneo, sed Ateneo de Cebu –id est, Caebuae– non Ateneo de Zamboanga, in quo interfectio patrata erat) qui ab eodem ordine religioso administratur, id est a Iesuitarum Societate, parentesque eorum; nam de simili strage edenda minationes dicebantur repertae esse in epistoliis quae per interrete duo discipuli alter ad alterum misissent, sed vigiles publici, hac vana delatione solliciti, nihil –ut videtur– alicuius ponderis invenerunt. Ante septimanas prope duas cruentior id genus caedes in alio Asiae orientalis solo admissa erat, qua novem homines interierant, si avum aviamque iuvenissimi interfectoris adnumeramus ab eodem adulescentulo domi proxime a Bangkoko, Thailandiae capite, in stragis principio bene mane peremptos et perpetratorem ipsum qui aliorum mactatione perfecta sese pistolio ferire statuerat, necnon saltem tres et viginti in ipso necatoris ludo vulnerati erant.
Nuperrime, die Septembris duodevicesimo brevi post meridiem, Bangae, in oppido Cotabati Meridiani, quod in Mindanao item est situm, adulescentulus septimum decimum –ut nuntiatum est– annum agens discipulam et discipulum quattuordecim ambo annorum in scholae suae aedificio sclopetando interemit; deinde sibi ipse mortem irrogavit. Sex fortasse, aut etiam octo, vulnerati sunt; ex quibus quattuor vero graviter. Discipulus quidam XIV pariter annorum in aggressorem sese invehendo et obstacula cursui eius interponendo prohibuerat atque offecerat quominus alii condiscipuli caederentur, nam fores obseraverat ne sclopetator auditoria scholastica ingrederetur necnon fenestram quandam posticam fregerat ut pueri et magistri effugere possent; qua re ipse sauciatus pluries est. Multi nunc accusantur, ex quibus non pauci iam in vinculis positi sunt, quod per retia socialia informatica –ut saepe appellantur– ad tremendum facinus eum adulescentulum consulto provocaverint. Multi alii eiusdem notae impetus, si archibiocolytis Austrocotabatensibus credimus huic rei investigandae operam navantibus, in eadem regione eisdemque fere diebus praepediti sunt neque iuxta scelestorum consilia sunt effecti; non aperiunt tamen prudentiae gratia vigilum publicorum duces singula quae a se sint inventa.
Iam frequenter talium factorum causae in his plagis orientalibus quaeruntur, sicut antea in exteris terris quae huiusmodi facinorum cruentorum factae sunt exceptacula, quas inter hae haud raro indicantur: infamis arma ignivoma inveniendi destringendique facilitas, cum parum de eorum curetur in domibus custodia (etsi legitime ab adultis possideantur); spectatio atque fruitio pellicularum cinematographicarum et lusuum electronicorum violentia plenorum; instigatio adulescentulorum aliquantulo mente debiliorum, solitudine et anxietate forte male affectorum, ab hominibus scelestis per instrumenta communicationis hodierna variis technis exercita; cupiditas ulciscendi et odium, quae multos capiunt pueros ephebosque in scholis diu derisos ac vexatos necnon crebris molestiis ab aequalibus et forte a magistris exhibitis afflictos.
Cur nunc autem in his Insulis eois talia atrocia fiant est melius ac sagacius videndum; hoc certe eiusmodi facta tamen significant, Philippinos hodie in rebus haud bonis Occidentalium cultuum rituumque imitatione nimium affici, cum certum non sit bona quoque instituta Hesperia moresque, quae talia esse putentur, ab eis imitanda haberi.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 01/11/2026 14h22
De suffragio pontificis
De Factoribus Humanis in Cella Sine Rectore
De horribili statu civitatis Afghanianae
NUNDINAE SUNT!
DE FAMULABUS EXTERIS IN SINGAPURA LABORANTIBUS