Lunae die 17 mensis Augusti 2026

SOCIALIA

DE FAMULABUS EXTERIS IN SINGAPURA LABORANTIBUS

 

Singapura est terra libera proprioque iure pollens, quae magnitudine tamen sat magnae urbis superficiem non excedat; immo urbs est per omne prope civitatis territorium diffusa, quod fere totum in insula Ujong positum est, ita ut caput seu urbem principem non habeat, cum paene cuncta sit caput. Exemplar habetur Singapura ordinis civilis et efficacitatis, sed maior quam in plerisquae reliquis terris Asiaticis inter meridiem et orientem solem iacentibus opulentia ac mundities nimium multa immunda turpiaque facta occultat necnon dolorosa atque acerba.

Modo pellicula documentalis quinque et viginti minutorum a claro magnoque quodam instituto televisifico Paeninsulae Arabicae (a societate Quatariensi, quo accuratius dicam) Anglice confecta in spectatorumque usum publicata est, quae inscribitur Maid in Singapore (quod Latine interpretatur ‘Famula in Singapura’). Anno bismillesimo quarto pellicula eiusdem generis Philippinica (quae in festo cinematographico Singapurensi eodem anno praemio honestata est) eandem inscriptionem Anglicam prae se ferens Clodualdo Del Mundo moderante foras edita erat, cum decennium nondum transactum esset ex quo adiutrix domestica Philippinica quaedam, matrona vero mediae iam aetatis, in Singapura capitis damnata suspendio interempta erat duplicis homicidii rea, cuius iura plurimis Philippinis visa sunt parum esse observata. Ceterum hoc de adiutricibus domesticis thema ut eleganter vocantur– Singapurae scilicet operantibus, non sine variationibus (eodem tamen titulo exhibito), in productionibus cinematographicis iterumque iterumque rediisse apparet.

Pelliculae documentalis Quatariensis exordium quo res tendat iam indicat: nam ad feminas admodum adulescentulas inter ministras alienigenas in solo Singapurensi operantes animos ilico vertit et inter has ad femellas Birmanicas potissimum, quae puellae aetatem legalem famulandi nondum habentes in domibus Singapurensibus nimis parvas mercedes fere semper accipiunt, frequenter iniuriose tractantur nonnumquamque etiam insanae libidini sunt expositae. Nescio quomodo hoc fieri possit sine coniventia medicorum, quorum est valetudinem candidatarum probare, et eorum quoque quibus est officium documenta personalia recognoscendi atque accurate exarandi. Quibus puellis virgo quaedam prope viginti nunc forsan annorum connumeratur, quae conducta est ut e Birmania natali Singapuram famulatum se conferret cum nihilominus septendecim tantum esset annorum; tres et viginti vero annos natae esse debent tales ministrae ut in Singapura lege operentur. Cum singula in vulgus data non sint, scimus eam, postquam ad stipendia lucranda et ad parentes sic in omnibus fratresque iuniores in studiis scholasticis deinde sustentandos domestica adiutrix esse coepit, multas vexationes passam esse donec ab eris aufugeret et horum molestias ad magistratus deferret. Paucos post annos tandem, cum aliquam compensationem accepisset, ad suos domum revertit. Nec desunt quae fortunatiores ea evadant, sed etiam minus fortunatae, quae videlicet nullo iustitiae vestigio praebito aliquid solacii vix invenire queant. Philippinicae sane et Indonesienses operariae domesticae quoque illic mentionem habent, sed scimus Vietnamienses et haud paucas ex aliis Asiae plagis oriundas in Singapura itidem ministrare. Quarum domesticarum mercenariarum dicuntur trecenta prope numero milia impraesentiarum Singapurae esse (taenia Quatariensis earum plus quam ducenta triginta milia esse prudenter proponit), multo plures quam tempore quo pellicula Clodualdi supra commemorata facta est; permultae sane in terra sexagies fere centena habitantium milia advenis equidem adnumeratis habente. Multae ex his adulescentulis non solum a dominis dominabusque pessime tractantur, sed etiam et in primis, cum illicite importatae –ut ita dicamus sint, minis maxime obnoxiae fiunt condicionibusque durissimis.

Inde a principio saepe res male puellis (haec enim vox iure adhibetur) cedunt, cum ii qui agentes in famulabus dicuntur etiam quindecim annorum virgunculas illegitime alliciant; qua illegitimitate iura puellarum quoque periclitantur, cum advenae femellae teneantur sex aut plures per menses opera domestica solummodo ad hoc facere, ut aere alieno oppressae pro intercessionis munere debitam agentibus pecuniam persolvere possint. Qua de causa, ne in peiora incurrant, omnibus viribus nituntur ut aedibus operam dare pergant in quas ab eisdem agentibus sunt positae, quamvis cottidianos varii generis labores ibi experiantur quibus haud raro conficiuntur.

Tales sane condiciones non sunt propriae adiutricum domesticarum quae in Singapura tenuem valde, saltem pro poenis, quaestum faciant. In non paucis terris aut regionibus Asiaticis idem ferme fit, sicut Hongkongi, in Corea Meridiana, in Taivania, vel etiam in propinqua Malaesia; incredendum tamen est quam crebra huiusmodi delicta in Singapura proportionaliter sint, id est pro omnium adiutricum conductarum portione; quae vero adiutrices saepenumero ancillae potius quam mercenariae ibi esse videntur. Quod nempe animos sat multorum moderatorum cinematographicorum attraxit rectorumque societatum televisificarum, necnon et diurnariorum.

Dicere licet talia spectacula documentalia potius male sua natura quam bene facta tractare. Variae enim sunt adiutricum domesticarum aetates et status, ut varii sunt conductores; fortuna igitur in huiusmodi mulierum migrantium vita magni momenti partes agit. His dictis est fatendum condiciones iniustas ob nimis multorum sui commodi quaesitionem, eorum etiam qui commodis iam affluunt, remota aequitate persaepe haberi, praecipue cum ancillulae clam introductae iura sua promissaque sibi facta metuant ad se vindicare in quoddamque hodiernum servitutis genus incidant. 

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 04/06/2025 21h19


NUNDINAE SUNT!
CALAMITAS CONTRA LOCORUM NATURAM ET SOCIETATEM
DE GREGE MUSICO COREANO QUI E NULLA COREANA CONSTAT
IAMNE INDIA HABITATORUM NUMERO SINAS PRAETERIIT?
DE LEGE FRANCOGALLICA PENSIONUM