Jovis die 18 mensis Aprilis 2024

SOCIALIA

IAMNE INDIA HABITATORUM NUMERO SINAS PRAETERIIT?

Medio anni proximi mense Novembri die mensis quinto decimo, si diligentius dicere volumus per magna communicationis socialis instrumenta nuntiatum est toto terrarum orbe hominum numerum iam octogies milies centena milia esse, et hoc secundum Nationum Unitarum sententiam. Antea aestimatum erat non prius quam hic annus adveniret, qui est bismillesimus vicesimus tertius, talem numerum attactum iri. Sane non pro certo scimus quot homines impraesentiarum omnino vivant, infantibus quidem nondum natis non numeratis; nam permulti pueri et mulieres et viri in computationibus officialibus, praesertim in regionibus divitiis structurisque industrialibus atque socialibus minus pollentibus, minime in rationariis apparent. Neque quis valet dicere, etiamsi quam accuratissima vulgare velit, quo die crescens hominum numerus ad tale, ut ita dicamus, miliarium pervenerit ut octogies milies centena milia computarentur; certe, si non ante diem quintum decimum mensis Novembris proximi vel illa ipsa die id evenit, nunc, sequenti scilicet mense Maio ad finem vergente, factum est aut brevi fiet. Anno autem huius saeculi undecimo septuagies milies centena milia facti eramus, nonagies milies centena milia hominum forsan erunt anno tricesimo septimo.

 

Non pauca vero iam decennia sollicitantur multi orbis moderatores et studiosi de mundana hominum multitudine, quasi ipse omnium nostrum numerus plerorumque prosperitati immineat. Mythistoriae et pelliculae cinematographicae saeculo vicesimo mediante crebriores factae sunt quae populi imaginationi de tempore futuro fabulas proponerent in quibus nimia terrarum orbis multitudo elementum fit dystopicum (quod contrarium est illius “utopici” Morianae memoriae), haud raro etiam maximum narrationis argumentum. Quod perevidenter pellicula cinematographica quadam ostenditur abhinc sexennium edita, quae, velut in cardine, circa magnas difficultates ex abnormi populationis incremento ortas vertitur. Inscribitur hoc spectaculum “Quid Diei Lunae accidit?”, quamquam multis in terris titulo “Septem sorores” innotuit; haec est enim inscriptio originalis, quae postea mutata est. Mirus potest titulus substitutus videri ei qui nihil de fabula sciat. Nam de non valde remoto futuro agitur pessimo, quod ab anno huius saeculi quadragesimo tertio usque ad tertium et septuagesimum currit. In mundo enim fabuloso fame, nimia hominum multitudine caelique mutatione afflicto ad fruges genetice mutatas decurritur, sed huiusmodi rerum naturalium turbatio res affert anterioribus peiores, cum permulti infantes vitiis geneticis laborantes permultaeque potissimum geminorum series nascantur populationis frequentissimae incommoda contra opinionem propositumque augentes; qua de causa Foederationis Europaeae magistratus leges severissimas ferunt quibus singulis parentum paribus vetatur ne plures quam unum filium aut filiam habeant ceteris praeter primogenitum liberis sub specie conservationis in felicius tempus ablatis et inscio populo necatis. Avus quidam autem (cuius partes histrio Guilelmus Dafoe agit), cum septem nascantur filiolae geminae inter se simillimae ex filia sua, quae pariendo vitam amittit, puellis, quas ipse educat, nomina dierum septimanae indit atque eis mandat ut unaquaeque earum sola singulis hebdomadibus die nomini suo respondente domo exeat ceteris intus manentibus, ita ut una omnes puella unaque denique femina vulgo esse videantur, eodem sane nomine participato vulgatoque. Quas omnes sorores puellas decem fere annorum factas agit Clara Read et iuvenes iam tricenarias eandem identitatem assumptitantes actrix Suecica mirifice exprimit Noemi Rapace.

 

Quae futuristicae, ut ita dicam, phantasiae ultramalthusianae aliquantulo mendaces esse videntur, quantum saltem ad futurum non longinquum terrarum Europensium attinet. Nam habitatores urbis maritimae Italicae in qua natus sum et crevi (cuius mentionem exempli gratia facio), quorum plus quam octies centena milia esse ineunte aetate didici, facti sunt ut novissima quoque populi recensio indicat pauciores quam septies centena milia, neque ad sui auctum tendunt. In terris et Afris et Asiis tamen, necnon variis in plagis Americanis, numerus hominum rapide augetur; permulti ibi sunt infantes, pueri, adulescentes: aetas civium media numerum non magnum igitur refert. Hoc autem mense Aprili accepimus Indiam, quamquam spatio longe est minor, iuxta taxationes a nonnullis societatibus natalitatis et mortalitatis demumque migrationum peritis publicatas civium suorum incolarumque numero Sinas consecutam esse ac praeterisse; quod forsitan etiam ante mensem Aprilem factum sit ipsi enim Indi in hoc non consentiunt aut mox fieri possit. Nam utrique harum magnarum terrarum Asiaticarum, quae saepenumero de confinio inter se confligunt, sunt quater decies milies fere centena milia habitantium (numeri accuratissimi nusquam inveniuntur), sed India Sinas, si non superavit, mox esse superatura videtur, ut supra dixi; quod iam diu praevidebatur, sed ante tempus a peritis prius indicatum ob deminutionem incrementi Sinensis fit, cum numerus Sinas inhabitantium non solum auctus nuper non sit sed etiam sit minutus. Iam abhinc haud paucos annos vir Indicus quidam ioculanter inter alia relata similiaque faceta hoc magnopere gloriabatur, si Indi omnes simul saluissent futurum esse ut tellus vehementer tremeret.

 

Quae tellusut ex hic dictis patet nondum hominum referta est, cum amplae maneant solitudines sat habitabiles et semisolitudines quae aptiore rerum dispositione necnon frugalitate rectaque animorum intentione pluribus hospitium ac vitam praebere possint tum pueris tum viris feminisque; nec cibus deest, si et servare et distribuere sciamus.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 24/05/2023 12h04


DE GREGE MUSICO COREANO QUI E NULLA COREANA CONSTAT
DE LEGE FRANCOGALLICA PENSIONUM
CAMBOSIA QUINQUE ET VIGINTI ANNIS POST POLPOTI MORTEM
CERTAMEN SERVORUM LABORE PARATUM IAM FINEM HABUIT
NUPTIAE PRAEMATURAE