Veneris die 19 mensis Julii 2024

RELIGIO

“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?

De encyclicis litteris Ioannis Pauli pontificis

Abhinc triginta annis litterae encyclicae Ioannis Pauli secundi papae auctoritate editae sunt quae “de quibusdam quaestionibus fundamentalibus doctrinae moralis Ecclesiae” agunt, nam ibi “existimationes proponuntur de nonnullis propensionibus, quae in theologia morali nunc notantur”. Exaratae sunt ab eodem Romano pontifice hae litterae encyclicae, verbis “Veritatis splendor” incipientes, tempore quo nonnullae inclinationes theologicae augebantur iam ante aliquot decennia ortae per quas quaedam relativismi formae ut rem perstringamus cogitationes morales affecerant; sub variis enim nominibus ethices situationis, optionis fundamentalis ethices, teleologicae ethices, consequentialisticae ethices, “proceduralis” ethices, proportionalismi ethici hoc omnes commune habebant, quod vix earum professores faterentur actus intrinsece malos exstare, quos quidem numquam, nullis in circumstantiis, perfici liceret, sed potius ad contextum actuum circumstantiarumque, ad totius denique hominis vitam, esse spectandum censerent ut de cuiusvis actus vel electionis moralitate iudicium fieret. At Ioannes Paulus II in litteris encyclicis de quibus hic agitur (quae obiter dicatur Reginaldo Foster nostro ductore Latine sunt redditae) expressis verbis pluries affirmat “id” exstare “quod intrinsece habetur malum secundum legem moralem”, “actus” videlicet “intrinsece malos”, qui numquam “sine exceptione” boni fieri possunt, nam “[n]egativa […] praecepta moralia, quibus scilicet quaedam veluti intrinsece malae prohibentur actiones vel definitae se gerendi rationes, nullam iustam accipiunt exceptionem; nullum spatium relinquunt moraliter admittendum pro ‘creativitate’ alicuius contrariae determinationis”. Recusatio actuum intrinsece malorum adducere potest Christi fideles –idem papa monet– usque ad martyrium, sicut multis veteribus Christianis accidit, qui “persecutiones mortemque tulerunt potius quam idolatricum actum agerent thus incendendo ante Imperatoris signum”. Non enimvero decet ad “normalitatem”, ut dicitur, recurrere, tamquam regula morum ea evadere possit, cum morum “normalitas” in populo usitatorum, qui quidem non sint pro scelerosis aut insanis habiti, (necnon varia vulgi dicta quae his verbis complecti possumus: “Sic omnes agunt”) iam peccati vulnere signata sit neque umquam ut moralitatis norma erigi possit; nam non sinit veritas “bonum appellare malum nec malum bonum”.

Licet tamen de subiectivitatis humanae parte disserere, cum sit singulis hominum condicionibus conexa, quod efficere potest ut non id quod obiective est optimum in peculiaribus circumstantiis videatur conscientiae morali optabile, qua ex causa de conscientia erronea sermo fit, cui medendae non semper satis valent praecepta, decem praesertim mandata δεκάλογος Graecanice nuncupata, quamquam iamdiu vulgata. Ioannes Paulus II tamen, omnium praeceptorum moralium basim in inviolabili hominis dignitate ponendo, quamlibet libertatem inter et legem arguit dissensionem esse vitandam, quasi lex libertatem veram potius coartet quam protegat atque sustineat.

Non est autem id obliviscendum, Dei de relatione nostra legem ad contubernales fratresque nostros –cunctos equidem homines– hoc recapitulari praecepto: Dilige proximum tuum sicut te ipsum. Quod in illustribus traditionibus Asiaticis quoque resonat, velut per “regulam” illam “auream”: “Quae tibi fieri non vis, aliis ne feceris” (Confucius); quae sic forma positiva exprimi potest: “Omnia, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis” (Iesus Nazarenus, qui dicitur Christus).

 “Amoris laetitia”, adhortatio apostolica postsynodalis anno bismillesimo sexto decimo de amore familiaque ac sane de re morali a Francisco papa foras data, si eam cum “Veritatis splendor” conferamus, consulere potius videtur rebus vitae humanae implicatis, casibus difficilioribus; parcit nonnumquam humanis debilitatibus moralisque resipiscentiae ac meliorationis “gradualitati”, non tamen ideologiis plus minusve elaboratis subiectivas excusationes parientibus eorum qui ut Ioannes Paulus II in litteris encyclicis nostris scripserat “conatu” quodam “aptandi normam moralem facultatibus suis suisque utilitatibus, vel etiam ipsius notionis normae recusatione” fragilitatem suam faciunt regulam et iudicium veritatis de bono. Ceterum “processus crisis de veritate” “arte coniungitur cum individualistica ethica, secundum quam quisque cum sua confertur veritate, quae ab aliorum veritate differt”; “individualismus” vero, si extrema attingit, “ad ipsam notitiam naturae humanae negandam perducit”, quod Franciscus quoque ferme asserit. Mundus modernus autem, multiplex ac difficilior, talis est in quo non omnia sint quaestionibus de re morali responsa parata; “spirituum” discretione igitur opus est, quam Iesuita atque Ignatianus Georgius Marius Bergoglio, nunc sub Francisci nomine pontifex Romanus, magni facit.

Veritatis splendor (veritatis etiam ethicae, quae nequit a deliberationibus generis democratici oriri sed divinitus est data) in omnibus rei moralis provinciis caritatis splendor evadat ergo oportet, ne eos qui contra normas morales quavis de causa agant a nobis forte alienemus, neque demum –ut Biblice dicamus– calamum quassatum conteramus neve linum fumigans exstinguamus. Theologia Christiana moralis autem renovatione hodie post recens discrimen certe eget, ut nova et vetus simul ethice virtutum inde emergat, nam agere sequitur esse; et in oeconomicis quoque e temperantia fortitudineque robustior liberalitas fiet necnon socialis iustitia atque aequitas.

Libellus qui, me teste, perlegendus discipulis proponebatur a quodam theologiae moralis magistro, qui Paulo sexto Ioannibusque Paulis primo et secundo papis in Pontificia Universitate Gregoriana Romae docuit, inscribebatur (Latine!) “Christi vestigia sequentes”. Haec locutio totam revera vitam Christianam recapitulat: Iesu Christi vestigia premere, qui “non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis” (Matth. 20, 28); eum sequi, ut is se gessit se gerere.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus- 04/08/2023 11h58


DE PASCHA CELEBRANDA
DE PRAESEPIS ORIGINE
DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
SANCTUS VALENTINUS
SANCTA LUCIA