SANCTUS VALENTINUS
Festum amantium celebratur
Postridie Idus Februarias Sanctus Valentinus amantium patronus in Europa, America, Orienti celebratur : tamen festum negotiatoribus favet potius quam Sancti cultui cum amantes inter se dona faciant, praesertim dulcia vel alia cordis figura. Hic nexus ortus est ab incertis fabulis historia non probatis.
Qui fuit Sanctus Valentinus ex historiae notitia? Non unus exstitit, sed duo vel tres martyres. Prior natus Interamnae anno CLXXVI custos fuit amantium, eos ducebat ad matrimonium et hortabatur ut liberos haberent. Auctores religiosi tradiderunt eum morbo comitiali laborantes sanare et amores defendere. Inter alia narrant Valentinum rosa oblata pacem inter sponsum et sponsam conciliavisse.
Alter Valentinus traditur praeciso capite postridie Idus Februarias anno CCLXXIV interisse. Sunt qui putent hunc et illum unum fuisse; alii martyrem dissimilem fuisse, alii secundum non exstitisse. Fama est Valentinum ad supplicium datum esse quod in matrimonium coniunxisset feminam nomine Serapiam militi legionario Sabino. Ritus celer fuerat cum sponsa aegrotaret. Ambo perierunt dum eos Valentinus consecrat.
Festum Sancti Valentini, amantium fautoris, allatum est anno CDXCVI a Pontifice Gelasio I, qui abrogavit sollemnia paganorum Lupercalia nominata, Luperco, deo fertilitatis dicata. Cum cultus esset effrenatus et obscenus, in eius loco mos Christianae doctrinae congruens institutus est.
Si plura vis cognoscere https://www.focus.it/cultura/storia/san-valentino-storia
Scripsit Lydia Ariminensis- 13/02/2023 19h51
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?
SANCTA LUCIA
PREX CONSECRATIONIS MARIAE
MATER TERESIA ABHINC VIGINTI QUINQUE ANNOS MORTEM OBIIT
“PASTORES DABO VOBIS” TRIGINTA POST ANNOS