Jovis die 18 mensis Aprilis 2024

RELIGIO

MATER TERESIA ABHINC VIGINTI QUINQUE ANNOS MORTEM OBIIT

Quadrans iam saeculi lapsus est a die quo Sancta Teresia Calcuttensis –nata Agnes Gonxha Bojaxhiu anno millesimo nongentesimo decimo e familia catholica stirpis Albaniensis Scupis, in urbe quae caput nunc est Macedoniae Septentrionalis, et saepius Mater Teresia appellata– Calcuttae apud Indos diem supremum obiit.

Memini Matrem Teresiam nono saeculi superioris decennio ineunte clarissimam iam fuisse tantaque sanctitatis fama inter Christianos valuisse ut “sancta vivens” propter eminentem caritatem a multis appellaretur. Certe abhinc annos quadraginta hoc late longeque notum erat, eam cum permultis consororibus caritatem erga pauperrimos (quos ipsa “pauperrimos pauperum” vocabat) exercere et cognomen Calcuttensis adeptam esse. Nomen vero Teresiae vitam sanctimonialem ingrediens sibi indiderat, quasi adiutorio divae Teresiae Lexoviensis, missionariorum patronae, uti vellet. Calcuttae autem, in magna urbe Bengaliensi cuius non paucae regiones tam miserae erant (et sunt) ut plurimi homines in tuguriis squalentibus habitare primorum sanitatis instrumentorum expertes famique obnoxii cogerentur, cum congregationis Sororum a Laureto sodalis adhuc esset septendecim fere annos inde ab adulescentia degerat domuum opulentarum puellas docens, de pauperibus tamen, quibus, sicut multae aliae urbes Asiaticae, Calcutta scatebat, perpetuo cogitans. Tandem Teresia, congregatione Lauretana haud multo post alterum totius mundi bellum finitum relicta, sola pro pauperrimis maxime inter omnes pauperes curam agere statuit. Novae sorores vestigia eius sunt mox secutae, cooperatores deinde religiosi voluntariique laici.

Extra frequentissimam et aëre inquinatissimam Calcuttam saepe itinera faciebat Teresia ad opera sua per orbem diffusa fovenda: coenobia, ptochotrophia, centra ad consulendum mulieribus gravidis et adoptionibus destinata, ludos litterarios, leprosaria, orphanotrophia sane aliaque institutorum genera ad egentes iuvandos posita; quae omnia curabat Mater et Moderatrix sanctimoniales sub se laborantes satis severe regendo. Mentio certe est hic movenda itineris quod ea Osloam anno undeoctogesimo saeculi fecit Praemii Nobeliani Pacis accipiendi occasione, quod praemium, maximum inter multa quibus in vita sua honestata est, tantum claritatem eius auxit ut in celeberrimis orbis terrae feminis numeraretur. Praemium libenter accepit Mater Teresia –ut ipsa inter Nobelianas sollemnitates dixit– “in nomine esurientium, nudorum, tecto carentium, claudorum, caecorum, leprosorum, derelictorum ac reiectorum”. Memoratu autem digni sunt eiusdem Matris congressus cum papa Ioanne Paulo II et Calcuttae et Romae et in Albania facti.

Primum aedificium quod, postquam Missionarias a Caritate condiderat, Mater Teresia ad miserrimorum usum Calcuttae adhibuit –magistratibus quidem consentientibus, nonnullis tamen devotis Hinduistis adversantibus– templum fuit quoddam desuetum deae Kali in regione Kalighat dicatum. Hoc hospitium inauguratum est anno millesimo nongentesimo quinquagesimo altero et Domus Morientium Derelictorum exinde nuncupatum. Hic primus fuit dilectissimus Matri Teresiae caritatis locus, nam in tabula parieti ibi affixa de illa legebatur: BENE VENISTIS AD LOCUM QUEM PRIMUM DILEXIT MATER. Iis in aedibus, dicebatur, homines qui sicut bestiae in viis vixerant sicut angeli moriebantur.

Talem famam Mater Teresia reluctans assecuta est ut facile homines quoque congredi posset qui nobilioris status essent secundum mundum, qualis fuit principissa Diana, quae uxor primum fuit Caroli, filii reginae Britannorum primogeniti, divortiumque dein est passa. Iis qui Matrem Teresiam monebant de mundanitatis periculo in huiusmodi hominibus conveniendis insito, respondebat Mater a se numquam principissam Dianam conventam esse sed potius miseram atque infelicem Dianam. Mater Teresia mortua est Nonis Septembribus anni millesimi nongentesimi nonagesimi septimi, quinque solis diebus post ipsius Dianae immaturum obitum. Ceterum in miseris, et quoad valetudinem opesque et quoad animum, dicebat Mater Teresia Iesum esse inveniendum, qui dixit: “Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis” (Mt. XXV, 40). Saepe igitur contra abortiones voluntarias quoque locuta est Mater, cum idem hoc esset ac pro genere alio minimorum loqui, eorum scilicet qui nondum nati sint, sed in utero matris quisque suae ad nativitatem naturaliter tendunt.

Destringebant crebro Matrem Teresiam quidam ob condiciones exceptaculorum miseriae ab ea conditorum et planam neglegentiam principiorum hygienes quantum ad iteratum singularum acuum intravenosarum usum attinet, quantum ad multa alia. Dicebatur quoque temere ac sine pleno ipsorum consensu haud paucos moribundos alias religiones colentes, plerumque Hinduisticam et Mahometanam, a Teresia atque a consororibus eius baptizatos esse. Monuerat tamen Mater: se sororesque operatrices sociales (aut sanitarias) non esse, sed religiosas. Nuperius epistulis privatis sat multis Matris Teresiae perlectis invenerunt inquisitores sanctimonialem nostram de praesentia atque amore Dei angustiis difficultatibusque forte pressam nonnumquam dubitasse. Quae res nihil de sanctitate Teresiae, a Francisco papa anno bismillesimo sexto decimo declarata, detrahit, sed hoc potius monstrat, id illam expertam esse quod sanctus mysticus Ioannes a Cruce animae “obscuram noctem” vocavit.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus- 03/09/2022 08h03


DE PRAESEPIS ORIGINE
DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?
SANCTUS VALENTINUS
SANCTA LUCIA