Saturni die 17 mensis Octobris 2026

POLITICA

DE COMITIIS IN GERMANIA HABITIS

Comitiis in tribus Germaniae provinciis habitis videres,  quantopere populus iis diffideret, qui rei publicae praesunt. Imprimis Unio Christiano-democratica ingenti clade accepta adeo minuta est, ut  locum , quem in concilio Megalopolitano obtinebat, funditus amiserit. Licet fuerint comitia provincialia,  dubium non est, quin populus etiam de regimine rei publicae suffragium tulerit. Tamen Fridericus Merz cancellarius, cum dictitaverit democratiam esse defendendam, voce populi neglecta in munere perseverare vult. Qui non intellegit murum a se ipso exstructum, quo partes extremas a re publica prohibere voluit, inutilissimum esse: qui hoc unum effecit, ut illae , quas coercere debuit, crescerent et vigescerent. Nam populus, quem cancellarii sibi ingratissimi iam  pridem taedebat, bene scit democratiam non esse, nisi altera quoque pars auditur. Sed timendum est, ne illi, qui adhuc in re publica valebant, denuo voluntatem multitudinis neglegant summaque ope id agant, ut partes victrices a potestate prohibeant. Quin etiam sunt, qui factioni dextrae negotiis publicis omnino interdicere velint, quia „nostrae democratiae“ periculo sint. Hercle non mirum est, quod auctoritas eorum apud populum minus in dies valet.

Scripsit Lycus Austriacus - 23/09/2026 15h59


De Bombardamentis in Iraniam
INTER SINAS ET IAPONIAM DISCORDIA GLISCIT
DE PHILIPPINIS IURIBUSQUE HUMANIS NOVO PRAESIDE REGENTE
DE TIMORIA ORIENTALI ABHINC ANNOS VIGINTI SUI IURIS FACTA
CAEDES “DIEI DOMINICI CRUENTI” ABHINC ANNOS L DERIAE FACTA