Martis die 21 mensis Aprilis 2026

POESIS

PAGINA POETICA
MAURI PISINI




FRUSTULA

(1)

I
Quid res quas dicere conor,
cogor habere, solens, in gutture, ut his ferar: at quo?

II
Transgredimur radium qui multo e lumine solis
accipit obtutum nostrarum nempe corarum,
cum motu ipso animi, dum stat vitae aura stupenda
veris prae reditu, ceu vis, tandem, indita nobis.

III
Sint mea verba tibi, sint et tua rara, sed uni
ipsa mihi…

IV
Nil spondet forma diei,
si officiis mastis semper sorbetur et obstat
illis qui curis tantum torquentur adultis.

V
Nunc, laeti, ridemus ab angulo ad ima labrorum,
vincti etenim verbis quae dat cor liberum utrique

*
Sol mollire nequit nisi multo mane pruinam.
Vulnera aperta manent, quia fatum pascitur ipsis.
Largitus calyces, levem omittit spinus odorem.
Vertitur in dantem dulcissima savia vultus.
Se celebrat fluitatque agili cum vortice falco.
Annis tritus amor perdit quoque inertiam amandi.
Populea stupeo plumarum in fronde choreas.
*
N o x i a ae t a t i s n o s t r ae s o c o r d i a

Temporis cursus redimi recusat
noster et nostri negat esse mortem,
dum terit fruges, per amara, vitae
perque dolores.
Facies optata futuri,
nunc, cineres fert tantum animis, pyra ut algida, et hoc scit:
nos curis complere malis nugisque victis exinde,
quae, mox, cor saturant et mentem, exinde, venenant.
Coram te, Deus…
Tu vis nostra, sed est aliquid quod habes tibi soli
et modo perdit eos qui te sine corde requirunt,
vel modo tollit eos ad caelum prorsus amoris…
Tua dum praecordia fatum
inconstans temerat, tu grandes concipis ausus,
frustra autem, quod eis nescis dare corpus, ut exstent,
propter spes nimias, quae numquam res tibi fient.
Demum, edax vitae – puto – solitudi
cuncta in umbrarum gremium locabit,
aut erit maestum sine luce tempus
et dolus ingens

*
Sors, mihi lusus atrox. Ludam. Vos spernite quod sum.
Quae cadit alta quies non radit ad aequore lucem.
Do studiis studium, fruitus quasi vere perenni.
Taedium adusque canunt, iam, summa aestate, cicadae.
Cuncta fluunt, ne sint: tamen, haec constantia rerum est.
Luna meo in vultu discum mutatur in atrum.
Nil sacrum meditans, animum me miror habere.

*

VI
...Mane, parumper,
fert idem nobis caelum quod heri fuit et quod
crevimus ut spatium ignotum sub quo simul imus
nec laeti, nec, item, tristes, sed robore egeni
quod venit e curia prompte certeque solutis.

VII
Es aenigma tenax, speculum, quo cernere quaeris
quidquid, mox, operit pulsus cordisque loquela.

VIII
Credit abire procul, sed non proficiscitur, ille,
umbris qui loquitur, capite imo in pectore flexo,
vel tranquillat onus quod nervis sponte saginat,
cum nil perspicuum sibi prenset prorsus homullus
quod durare queat, nisi tempus muniat ipsum
adversus fraudes quas vita, ut munera, monstrat.

IX
Aestatem elongat in auris,
praeter spem, nobis portans caelum usque serenum,
quid?

X
… Nunc, caenum durat et umbram,
dum, velut umbra, abeo, petiturus ab aedibus arva.

1 cfr LATINITAS, Series Nova VI, MMXVIII (2018), Volvmen Altervm, Pontificia Academia Latinitatis, In Civitate
Vaticana MMXVIII (2018), p.127-129.


PSYCHICA & BUCOLICA
MVTA SENSVVM LOQUELA
DIARIUM
Ad me ipsum
Esse nihilum
HAICUA PISINIANA
Mutantis naturae indicia

APERTE FATEOR …
SICULI MARIS RECORDATIO
Ad Iosephum Morabito
poetam Latinum inclutum

Poesis diversimode patet
PSYCHICA ET BUCOLICA