Jovis die 21 mensis Maii 2026

POESIS

CARMINA LYDIAE ARIMINENSIS


Coeditrix Ephemeridis
Tria cantica Natalicia

DORMI JESU

Dormi, Jesu, mater ridet
quae tam dulcem somnum videt,
dormi, Jesu, blandule.
Si non dormis, mater plorat
inter fila cantans orat,
blande, veni, somnule.

misit Julia Maria von Schenk hoc carmen Anglicanum saeculo XV-XVI compositum

AD SANCTUM NICOLAUM

Miraculum tuum feruntur
vere non esse miraculum.
Caritas excelsa bonas puellas
ditare est bursis plenis:
certe non miraculum iuvare
solis viribus est naturae.
At, Nicolaë, potentes
apud Deum preces tuae:
Me, senem amore vacuum,
laetificas tuis donis.

scripsit Radulfus Bonaëriensis

DE SUPERVACUIS DONIS NATALICIIS

Vespere per viam homo miser it obolum repetitque
vultus ei est Iesu: nec quisquam offert generose,
omnes praetereunt; transit crux , perspiciunt qui
sit, nec dant; Iesum Christum exspectant oriturum .
Adventant gentes dona ad Bethlem stabulum tot
non devoto animo sed frustra vana ferentes
magno pensa idola in conspectu reliquorum!


NATURA,PAX ET IUS
PREX
GAVIAE
(cum versione Italica)

Hora matutina
De virocoronario
NATALIS
FINIS AESTATIS
SUBVERTITUR TELLUS

AURORA
INFINITUM
AESTUS
TEMPUS AUTUMNI
A clivis non longe a mari Hadriatico
FLUXA DIES

HERIMANNUM NOS RELIQUISSE

DE MISERA UXORE
ITALIA
DE INSTANTIBUS HOMINIBUS CURIS
SURREXIT
De discipulorum reditu ab otio aestivo
AURA VESPERALIS

DE INSECTIS AESTIVIS
De die Pentecostali
Boves (Bu)
Johannes Pascoli
DIES AUTUMNALIS
De mense Maio
DE ANIMI TEMPORIBUS
... ut per vastum fulmina ...
ARIMINUM