Jovis die 21 mensis Maii 2026

POESIS

CARMINA GUSTAVI TAVARES





DE NAVANDIS STVDIIS ELEGIA
Marmora Maeonii uincent monumenta libelli:
uiuitur ingenio, cetera mortis erunt.

[Append. Verg. Maecenas vv. 37-38, ed. Ellis]


Orta vehebatur croceo Tithonia curru,
usque adeo mulcens quod tenet alta quies.
Arrisere novo perfusi lumine montes,
argutumque simul subsilit omne nemus.
Naiadum umidus hinc atque hinc chorus undicolarum
mille agitat chorĕas mixtus Hamadryasin.
Antris egreditur somno excita gens animantum
protinus et saltus arvaque concelebrat.
Membra homines dedĕrunt sua quisque novanda sopori,
tum simul ac surgunt ante remissa petunt
munia, quae propter longo sudore fatigant
ventris alendi operam, spemque levandi animi.
Assueti tractare nuces cita turba puelli
ludere concurrunt solliciti usque nihil:
Risu et decertant alacres et tristia laeto
vultu bella gerunt fictaque castra locant.
Herbas per virides adit et vicina roseta
rustica materno fota puella sinu,
purpureosque manu carpit sua gaudia flores :
molle reportat onus, sertaque dat Laribus.
Sertane das vernasque rosas, festina puella?
heu nimis incautum pectore habes animum!
Scilicet usque nites, formâ spectanda puella,
mollior et merito diceris esse rosâ!
Interea sedenim marcetque fugitque iuventa,
surrepitque simul irreverens senium.
Flos ubi hiat, (mora nulla) decus nitorque rigescit;
cernua mole aetas carpitur ipsa suâ,
donec non ullae maneant in corpore vires,
lassula et (ecce!) labet quae fuerat facies.
Forma bonum fragile est, numquam reparabile. Quid rem
mortales fluxam tanto habeant pretio?
Caesaris aurea fuit domus, aspera charta Maronis:
altera facta cinis; altera adhuc superest.
Nimirum et Romae sua quaeque e marmore tecta
tempore succumbunt; stat sua docta cohors.
Iugera, nobilitas, sensim vel sceptra fatiscunt,
nec sua cuique opibus lanx satura esse vacat.
Heu nimium male sana furit, sibi nec satiatur
indigesta ullo puncto hominum ambitio
quanto plus cumulat, tanto plus perdita quaerit,
frustra et quam faciat, cernere vix potis est.
Quin genus humanum extingui citiusque favillâ
fertur, et esse brevis unius umbra diei.
Qui sibi deteriora legit refugitque decora,
jacturam ipse sui caecus amore facit.
Dum datur, heus! molire animum, nec cassa reposce
frustratam quae spem turbine corripiunt.
Haec, si vera loquor, precor alto in pectore conde:
Vivitur ingenio; cetera mortis erunt.


SOMNO SOLVTVS
In Vergilium Bucolicum
Epigramma

Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
VRBANA INDOLES
(carmen metro sapphico scriptum)