Martis die 25 mensis Junii 2024

POESIS

Noli tibi similem occidere!

Anima clamat dolore percita:
cur dies transeunt cruore imbuti?
Dum nationes vivunt animo pacato
in conscientiae obscuritate
et solam contentionem œconomicam percipiunt
et unicam delectationem pecuniariam quaerunt.
Nullius pretii sunt vitae praecepta:
honestas, fidelitas, benevolentia;
ad solitudinem singulorum vita reducitur.
Agmina et arma nimis diliguntur:
et magis perficitur, magis eorum vis,
ad membra secanda, ad vitam negandam.
Stultitia! Summa stultitia!
Homo sapiens ad imum descendit
qui ignorat se ipsum, veram essentiam suam.
Iam belli furores, iam ardent inter populos
in regionum limitibus, dignitatem, libertatem, honorem
generis inimici humani spernunt.
Nusquam confugiunt miseri
quos rabies persequitur propter diversitatem;
nulla clementia est clamoribus nec auxilium clamantibus,
aures et oculi artissime clauduntur, frigidi,
voluntas alienos repellens corpore iudicatos recusat.
Nec ullo exemplo gentes admonent eventa recentiora.
Quisnam potest oblivisci Judaeorum condicionem,
Japonicam urbem armis contaminatam polluentibus,
Americana monumenta parato dolo exenterata?
Homines, nihil didicistisne?
Amice, qui mihi contingis,
aspice, quaeso, futuros cursus vitae filii tui
Amorem universum moventem,
Bonum abditum in terrarum visceris.
Cordis fratri aperi ianuam,
qui tibi similis est, sine timore.
Non alienus est, tibi par,
ab odio, iniquitate, dolore,
quibus homines mundum implent inscientes.
Tu, vir, rei publicae minister,
vitam populi noli negligere:
destrue, age, libidinem belli, Dei vocem audi:
“Noli tibi similem occidere!”


scripsit Johannes Teresi


Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate