Martis die 25 mensis Junii 2024

POESIS

De ludis mentis

In somniis praeterita loca vidi,
numquam cognita nec calcata.
Innumerae ibi facies,
in umbra atque
solitarius quidam,
multiplices oculi stabant.
Loca illa nosco,
urbes quasdam fictas,
nusquam revertentes,
dum inexorabile fluit tempus,
obeliscos inter turres sacras
calidum focum inter aridas glebas.
Mihi territo occurrunt
illi oculi ignoti
temporis praeteriti non sensi.
Consimiles comitum oculi fiunt,
nunc solum praesentes
in dulci cordis regione;
actores facientes res non scriptas,
unicas, recitatas voce vitae iterata;
verba, cogitationes, leges
eadem se manifestant,
cum mente creent ficta,
inane spectaculum fallax,
rerum cursu actum renovato.


scripsit Johannes Teresi


Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate