Saturni die 24 mensis Februarii 2024

POESIS

Tempora heroum hominumque felicia et fructifera


Aeterna in Urbe una cum ianitoribus
aditus, ianuas, pontes, custodiebat.
Planities montesque sine intermissione struit et gerit,
caelum cum terra per eandem substantiam iungit.
Humanam vitam gubernat,
cum temporis historici et mythici sit origo;
praeterito dispuncto, futuro disposito, civitates administrat;
dum orbis plerumque deerrat, instituta solida ordinat.
Antiqua in Urbe pompae ad eum spectabat initium,
eodem modo, ni sacrificio invocaretur, nullum incohabatur bellum:
“ad eum pertinent initia factorum!”
Saturnum, agricolarum custodem, illo tempore accipiebat,
donum futurum praeteritumque videndi ab eo recipiebat.
Nymphae Camensis filii numquam vices praetermittunt,
omni die, invicem, e monte Janiculo voce sonanti se succedunt,
clamantes: “Pater matutine! divum empta cane!
Divum deo supplicate!”.
Aedis ianuas flamen aperit dei,
cui est “omnium initiorum potestas”;
Jani sub imperio indiviso Consivi
dies, menses, temporum mutatio, iam stativi
e levi aere focoque, purissimis fontibus,
terraque surrexerunt.


scripsit Johannes Teresi


De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
In manibus capacitas mentis …
Mores antiquorum
De clepsydra
De nativitate mundi
Magia aestiva
Mare stellarum