Saturni die 24 mensis Februarii 2024

POESIS

Mores antiquorum

Sicut aqua fluens
celer et silens
per sinus intacti soli
scientiae, vitae solis.
Sciendi stultus
modus huius aetatis,
perturbatio, pugna furens
hominis contra naturam,
formae fictae elocutionis
sunt sicut aqua putrida
colligens residua immunda
et foetida hominis destinata
ad se mergenda
in insalubres nigros cuniculos.


scripsit Johannes Teresi


De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
Tempora heroum hominumque felicia et fructifera
In manibus capacitas mentis …
De clepsydra
De nativitate mundi
Magia aestiva
Mare stellarum