Solis die 8 mensis Septembris 2024

POESIS

Carmen in honorem Ioannis Pauli II

In spatio infinito
parvula grana vitae,
parvuli deerrantesque, sumus.
Tu autem, pontifex, Carole,
pater omnibus fuisti;
nec obliviscemur tantum aspectum tuum
neque os tuum ridens
neque tuas dulcissimas blanditias
neque verba tua pacis amorisque plena.
Exsules super terram sumus,
errantes et vana scrutantes astra,
liminibus pertinaces instantes.
Ex auxilio patrio,
ex imparibus verbis, pendemus.
Suprema hora doloris tui
dum spe transitus ad Vitam tibi elucet
ferventibus precibus
corda nostra extulimus;
unde faciem tuam
in animo dolentissimo coluimus.
Nec minus iuvenibus, caritate formatis,
aliena per tempora vox tua erit.
Soli attamen stamus hodie,
quamvis sub oculis tuis
fides nostra non pereat;
si in amore quidem
et misericordia tuis
vixerimus, non pauperes nec fragiliores
sub Patris custodia
tecum certissime ambulabimus.


*Hoc vero carmen non modo ad pristini pontificis memoriam honorandam, sed etiam ut dies natalis eius, qui die XIV ante Kal. Iunias recurrebat, celebretur exaratur.


scripsit Johannes Teresi


In caelo libertas
Iuppiter ex alta Olympica sede
De fortitudine mentis
Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea