Saturni die 24 mensis Februarii 2024

POESIS

Mater, mihi dees!

Mater, quae pro longinquo sponso trepidas,
quae e castris eum exspectans
et epistulasque suas fles,
quae manu iubas, focalia ad montes
consuendo te flectis.
Mater, quae culinae muneri dari non desinis,
quae foribus clausis ades
nuntiaque quaeris in officina ferraria
relicta, foco exstincto, horis subiti belli
hiemisque incumbentibus.
Mater, quae fila texis serica,
quae amores pingis et solem
per caelum errantem,
eodem ducta fine incessanti.
Mater, quae verba propter dulcia,
rosam propter recisam
et in vasibus positam, subrides,
non aliter sonos vocesque venientes
a cavaedio floribus ornato
vestimentibusque siccantibus.
Mater ad curas parata,
ad fila temporis fugientis
praetendis semper inclinis.
Mater, quae genas mulcere non desinis filii,
quae anxia caperis
et pulsibus cordis eius traheris,
quae pariter ac lilium pulchra es,
quae amas et numquam auxilium porrigere desinis,
Mater, iam senescens et doloribus fracta,
Mater, capillis albis tecta,
Mater, quae adhuc vestimenta complanas,
iam ad momentum extremum inclinata,
Mater, mihi dees!


scripsit Johannes Teresi


De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
Tempora heroum hominumque felicia et fructifera
In manibus capacitas mentis …
Mores antiquorum
De clepsydra
De nativitate mundi
Magia aestiva