Saturni die 24 mensis Februarii 2024

POESIS

Mentem remotae memoriae

Aperiuntur sepulcra tetra silentia;
ossa posita quiescunt adhuc
defensa scutis marmoreis.
Undae corrodunt rupes,
dissolvunt in sale praeteriti miculas.
In solis luce rursus vivunt,
levi aere tacta, fossilia ...
Saxa loquuntur, dicunt motum
manuum peritorum,
mentem remotae memoriae;
quasi scalpra animi.
Enumerari non possunt dies
nec saecula, eadem memoria
vertitur in arenae tritica.
Fluxus cessat clepsydrae
cum inveniatur antrum,
sedes artis cogitationisque,
et gesta eruditorum
instante Fati decreto.


scripsit Johannes Teresi


De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
Tempora heroum hominumque felicia et fructifera
In manibus capacitas mentis …
Mores antiquorum
De clepsydra
De nativitate mundi
Magia aestiva