Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

POESIS

Antiqua in Urbe

Aeterna in Urbe una cum ianitoribus
aditus, ianuas, pontes, custodiebat,
duabus eius faciebus
ad Orientem Occidentemque aspiciebat.
Planities montesque sine
intermissione struit et gerit,
caelum cum terra per eandem
substantiam iungit.
Humanam vitam gubernat,
cum temporis historici et mythici sit origo;
praeterito dispuncto, futuro disposito,
civitates administrat, dum orbis plerumque
deerrat instituta solida ordinat.
Antiqua in Urbe pompae
ad eum spectabat initium,
eodem modo, ni sacrificio invocaretur,
nullum inchohabatur bellum:
ad eum pertinent initia factorum!
Saturnum, agricolarum custodem,
illo tempore accipiebat,
donum futurum praeteritumque
videndi ab eo recipiebat.
Nymphae Camensis filii,
numquam vices praetermittunt,
omni die, invicem, e monte Janiculo
voce sonante se succedunt,
clamantes: Pater matutinae!
divum empta cante!
Divum deo supplicate!.
Aedis ianuas flamen aperit dei,
cui est omnium initiorum potestas;
Jani sub imperio indiviso Consivi
dies, menses, temporum mutatio,
iam stativi e levi aere focoque,
purissimis fontibus,
terraque surgerunt.


scripsit Johannes Teresi


Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus