Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

POESIS

Infernorum Cantus V

Sic orbe ex primo descendimus, impie secundum
Venimus, ampla minus loca complexum, atque doloris
Pius tanto, afflictas animas cogentis acute
More canum ingemere. Hic Minos stat, et horridus ore
5 Ringitur; hic culpas vcnienlum discit, cosque
Judicat, et prensos mittit, prout ipse revinxit.
Nam male nata anima ut coram stetit, ipsa fatetur
Omne genus vitae. Tunc is, qui crimina novit,
Quae loca tartareis sit digna habitare sub antris
10 Inspicit, ac toties sese glomeramine caudae
Cingit, quot gradibus demersam degere jussit.
Semper circumstant hunc multae adeuntque vicissim
Judicium, caussas orant, sententia coram
Auditur; tum praecipites sub Tartara aguntur.''
15 O tu, qui hospitium lugentum intrare laboras,
(His, ubi me vidit, verbis est Gnossius usus.
Grande ministerium abrumpens) cave, et aspice, quail
Fretus ope huc venias, aditus nec te ampla
profundi Ostia decipiant. — Dux contra talibus infit
20 Quid tandem inclamas? Fatali desine, Minos,
Velle istum prohibere via; namque illa potestas
Vult ita, cui facere est quod vult, et mitte rogare
Ulteriora. Modo auditu miserabile carmen
Incipit, inque locum modo veni, ubi plurimus aures
25 Percellit plangor. Stant omni a lumine mutae.
Quas sumus ingressi, valles mugitibus ictae,
Ceu mare turbatum, simul in contraria versi
Bacchantur venti. Qui miscet Tartara, turbo
Tempore nunquam ullo consistit agitque rapina
30 Correptas animas, torquetque icitque molestus.
Ct ventum ante oras altae immanisque ruinae est.
Hic stridor, flelusque simul tristisque querela;
Hic exsecrari terrae coeliquc potentem.
Tum didici, hic cruciari animas, quas dira cupido
35 Imperio turpi rationem subdere suasit.
Ac veluti propriae brumali tempore pennae
In gyrum lato glomeratos agmine sturnos,
Sic animas pravas agitatae spiritus aurae
Hac illae abigit, volvens sursum atque deorsum:
40 Nunquam solatur lassas spes ulla quietis,
Nedum poenarum minus acri angore prementum.
Utque grues dare signa solent, et lugubre carmen
Edere voce sua, dum tranant aethera longos
Signantes tractus: tum sic accedere vidi
45 Clamores tristes imo de corde trahentes,
Viribus abreptas dicti mihi turbinis umbras.
Quare ego tum dixi: Quaenam gens ista, magister.
Quam tanto exagitat caligans aura labore?
Quae prior ante alios, quos tu dignoscere gestis,
50 Evolat, haec multas gentes atque usa loquelis
Multis regna habuit. Tam praeceps ista nefandam
in Venerem ruit, ut, quidquid lubet, omne licere
Jusserit, id sperans, inquit, sibi demere lege
Hac posse opprobrium: quo est tacta, Semiramis illi
55 Nomen inest, et successisse Nino, atque fuisse
Dicitur huic conjux, terram dominalaque in illam.
Quae nunc Odrysio servit subjecta tyranno
Haec est, quae egit amans sua per praecordia ferrum.
L'nde est prima fides cineri violata Sichaei.
60 Dein Cleopatra venit, meretrix regina Canopi,
Vidi Helenam, per quam tot tristia tempora coelum
Verterat, et magnum prospexi incedere Achillem,
Cui tandem persuasit amor decernere dextra.
Conspexi Paridem et Tristanum; millia plura
65 Umbrarum ostendit, digitoque et nomine multas
Signavit, quas dirus amor demerserat Orco.
Ut veterum audivi malruinque virumque loquentem
Nomina doctorem, pietas me vicit et omnis
Me quasi destituit sensus. — Tandem ora resolvens
70 Sic coepi: O vates, ferret me grata cupido
Compellare illos, mihi qui duo passibus aequis
Ire una, atque leves adeo ad ventum esse videntur.
Isque mihi: Cum aderunt propius, spectabis, et ipso
Temporis in puncto per amorem, qui movet illos,
75 Orabis. Venient ad nos, simul impetus aurae
Flectet eos. Movi vocem: O mala dura ferentes.
Adventate, animae, et nisi vis adversa negabit,
Ne pigeat missas audire ac reddere voces.
Ut, desiderio si quando vocante, columbae
80 Aera findentes dulci illabuntur apertis
lmmotisque alis nido: sic sponte ruebant
Ad nos illae animae, digressae ex agmine Elisae,
Aera per dirum suffusum horrore maligno;
Flexanima usque adeo valuit vox cum prece blanda.
85 O animans comis, dicunt, et mente benigna,
Afcra per fuscum qui nos visurus adisti,
Purpureo vestrum qui sanguine tinximus orbem;
Si rex, imperio dominatus in omnia, amice
Annueret nobis, hunc pro te poscere pacem
90 Nobis cura foret; quoniam miseraris amaram
Amborum sortem. Si quid te audire juvabit,
Si qua loqui fert mens, edissere; dum aura silescit.
Ut facit, haud te audire et respondere pigebit.
Quae me progenuit tellus, maris insidet orae.
95 Quo cupiens fluvios componere pace sequaces,
Eridanus se immittit. Amor tenero ilicet haerens
Cordi, hunc sat pulchrae devinxit imagine formae.
Quae mihi sublata est, et rae modus ipse nocendi
Nunc quoque laedit. Amor, qui nulli parcit amato
100 Igne carere, animum tanta dulcedine cepit.
Isti quod placeam, haec ut adhuc non linquat amantem,
Ipse ut cernis. Amor nos funus duxit ad unum;
At Caina manet, qui lumen ademit utrique.
Haec animae. Utque illas audivi dicere laesas,
105 Demisi vultum, et tenui tam lumina terrae
Fixa diu, dum inquit vates: Quid mente revolvis?
Huic ego, ubi potui, contra: Heu! quot dulcia sensa,
Quot desiderii lluctus duxere dolorum
In lanium has barathrum! Tandem conversus ad ipsas
110 Os solvi, coepique: Tui, Francisca, dolores
Me tristem atque pium laciunt, et fundere largos
Compellunt lletus. Sed dic: Quo tempore dulcis
Expressit tacito suspiria pectore cura,
Tunc amor unde dedit, et quomodo noscere vota
115 Cordis in ambiguo trepidantis? At illa: Doloris
Vis nulla est major, quam, mole premente malorum,
Commemorare dies olim feliciter actos,
Idque tuus doctor non ignorare videtur.
At si tanta tuo primam cognoscere amoris
120 Radicem nostri sedit sub corde cupido,
ld more efficiam flentis,- pariterque loquentia.
Forte legebamus, curantes solvere mentem,
Ut Lancellotum violentia vinxit amoris:
Soli securique metus stabamus. Utrumque
125 Ille liber lectus persaepe attollere adegit
Lumina in alterius vultum,- mutatque colorem;
At subito punctum nos vicit temporis unum.
Nam simul optati ridentia legimus oris
Labra virum tantum labro pressisse tenaci
130 Oscula figentem, hic, quem a me nemo abstrahet unquam,
Oscula corripuit, nostroque pependit ab ore
Usque tremens. Fuit ille liber Galeotus, et ipse
Scriptor. Post illam ulterius non legimus horam.
Altera tum dabat has voces umbra, altera flebat.
135 Mi pietas motu concussit pectora tanto,
Ut, quasi jam morerer, virtus vitalis abiret.
Et cecidi, ut corpus vitae procumbit inane.
Curavit Johannes Teresi

scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


PREX
GAVIAE
(cum versione Italica)

Infernorum, Cantus XIII
Purgatorii, Cantus XXVI
Infernorum Cantus II
Paradisi Cantus IX
Purgatorii Cantus XIV
Infernorum Cantus IV
Infernorum Cantus XII
Purgatorii cantus I
Paradisi Cantus I
Paradisi cantus XXXIII
Infernorum I-“Luco obscura nigro delapsus” Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum VI: Cerberus Dantis Allagherii Divina Comoedia
Paradisi XV: Cacciaguida Dantis Allagherii Divina Comoedia
Purgatorii XXVIII : flumen Lethe Dantis Allagherii Divina Comoedia


Purgatorii V: Buonconte Monsfeltrius Dantis Allagherii Divina Comoedia
Paradisi XI: Sancte Francisce - - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Paradisi III – Piccarda et Constantia - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Purgatorii III – Manfredus - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum III: Charon - Dantis Allagherii Divina Comoedia


Infernorum XXXIII: “De Ugolino comite” - Dantis Allagherii Divina Comoedia


Infernorum XXVI: Ulysses - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum X: Farinata degli Uberti - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum V: De Paulo et Francisca - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Dantis Alligherii, Divina Comoedia exametris latinis reddita
Hora matutina
Τοῦ Πλάτωνος ν'
Ἀνύτης θ'
De virocoronario
Weston Classical School - Schola Classica Vestōniāna
Ἐρωτικὴ μάχη
Qui natus est Redemptor
Fili Dei
(Sine Božji)

In Bethlem
Amor tacitus
Imagines
Mater!
TRIA CARMINA
II Die post Kal. Nov.
O mare nostrum civitate cinctum!
Memoria fossilis
Δίστιχοι
Ἀνταγόρας ὑπὲρ τῆς Ξενοκλέους ποιήσεως
Ἀνταγόρου epitaphius ad Cratetem
In exspectatione sto
ITHYFALLICVM CARMEN
CATVLLI CARMEN XIII
ELEGIACVM CARMEN
Poesis Sarmatica
CARMEN BRASILIANUM
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
EPIGRAMMA
VERSIO LATINA CARMINIS SHAKIRAE
CARMEN APOLLINI
MATER
EPIGRAMMA
MATER
EPIGRAMMA
NATALIS
EPIGRAMMA
CANTIUNCULA NATALICIA CROATICA
Aeolica poesis
DE AMICITIAE CASIBUS
CANTIUNCULA ADVENTUALIS CROATICA
ΑΙΟΛΙΚΗ ΕΠΩΔΗ
ΜΗ ΞΥΜΠΑΣ ΘΑΝΩ
EPIGRAMMA
ANIMALIA TERRA MARIQUE VIII
DE AMICITIAE CASIBUS (exordium)
EPIGRAMMA EXTEMPORALE
Animalia terra marique VII
Epigramma
Rubente caelo
ANIMALIA TERRA MARIQUE VI
ANIMALIA TERRA MARIQUE V
CANTUM PIERI
ANIMALIA TERRA MARIQUE IV
DE SIDEREO ITINERE
CANTUS MARINELLAE
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
Iambus de pumilione
Animalia terra marique III
Epigramma
Tu misisti, deus
Μούσαι
Animalia terra marique II
Epigramma
FINIS AESTATIS
SUBVERTITUR TELLUS

LIBER
ALIQUID DE DEFUNCTO FRATRE BONAVENTURA DUDA
Epigramma
Epigramma
OLIVA
Epigramma
Epigramma
Epigramma
AURORA
Epigramma
CANTIUNCULAE EUCHARISTICAE
Epigramma
IMBER
NISI TU REDEAS
Obscura tellus
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
Bonam noctem!
Iter Olmuciense
PISCATOR
ERAT EA
PLUVIA IN MARTIO
Noel! Noel!
Iter Creticum
Est pro te...
Iter Graecum
Consolatio post plagam sportivam

In Graeciam iturus
Iane...
Roma sordis exportatrix
De cauponis Coloniae
BLASI LITORA NARRANT
INFINITUM
CANTIUNCULA ADVENTUALIS CROATICA

Umor Autumni
"Fili argenteae lunae"
De necato tonsore Vindobonensi
Turpis uir Trumpius
De Nursia terrae motu vastata
MARE NOSTRUM
(Poesis quae finalista in certamine "Tantucci" 2016 fuit)

Galeotti Carmen
Idem Vindobonae...
POEMA DE NATURA
Autumni nebulae...
Iter Cracoviense
Nocturnum
Nox nigra
Labor denuo incipiendus
De terrae motu cantus lugubris
Iter Balatonianum
Post imbres Sol (partim saltem)
Versus imbre madidi
In foro Buduiciensi
De nihilismo scribentium
De raeda furibus Polonis minime grata
Reditus Posnania (ubi schola Latinitiatis vivae modo habita est)
AERE PERENNIVS NOMEN TVVM (Carmen in honorem Ioannis Pauli II)
Laus Cretae
Vestigiis Herculeis...
De taraxaco
Otium Alpinum
Insula, vale!
Materiae, ad sepulcrum Caroli I
Volatus Materiam
Praeparatio itineris in Insulas Purpurarias
De bove in tauromachia vincente
De caelo imbroso
AESTUS
Vale, Britannia!
Invitatio in Poloniam
In certamen stultitiae Europaeum
LAETAE SCHOLARUM FERIAE!
Dilemma Pragense solutum
De cibo in caupona quadam Bohemiae meridionalis
De horologio astronomico Pragensi
Dillema Pragense
De pisce mordacissimo
De crocodilo in introitu curiae Brunensis pendente
De novis epistulis s. Pauli
Noli mingere in ollam (in via ante quandam tabernam caffeariam Italianam stat olla florum plena cum scripto: No pipi, grazie!)
Pauperibus ac divitibus post mortem idem
De lege puritatis
De tramine Polonorum nomine Veneris vocato
De horologio
Hic sibi cara solet...
Militibus Batauis quae debent moenia...
Romanis hodie iam cognita moenia adibo...
Moenia cras Batauina...
Haiku hodiernum
Benedictio Martini in diem Paschatis
Fletus Bruxellarum
Responsum poetae ad nuntium de UFO in Caledonia viso
Non facit, ut dicunt semper...
In honorem cerevisiae "Fortuna" Polonorum
Tussis (2)
Tussis
Ver praecox?
De ieiunio antepschali
Moratio Buduiciana (porro)
De Cerere Buduiciana
Amico Frisingae versanti
E gelido cecidit...
Quis nescit? Cunctas curas...
Fundentem latices...
Qui coepit modo...
Coepit hiems, sed deest...
Gaude tempore, amice...
Annum adduco illum...
Martinus urbi et orbi
Aduentum Domini populus...
Imperat, ut ueniam...
GLACIALIS RHENUS

Cantiuncula adventualis Croatica
Sanctus Bambergae uir...
Thaidis incisum est
Gallinas trepidas...
Potus sume pirum...
Haec nos laeta dies...
TEMPUS AUTUMNI
Franciscus quoque adit...
Empta noua est...
Saxea quae statua...
Prima non placuit...
De nova sedum mutatione

Mos Romanorum tibi si cordi est...
Feruida sicca premit...
Iter Claromontanum
Cum sol occiderit...
Cum sol cuncta premat...
Rubra Aurora diem decimum...
Alterum huius anni iter Ponticum
Moenia Varsouiae...
Quo mihi nunc...
Quorum rus sitiens siccat sol...
Histria nunc nobis petitur...
O quantum nummos...
Epistulae ex Ponto
A clivis non longe a mari Hadriatico
Versor apud Dacos...
Nuntius Aenean alatus...
Horna ad distantes...
Vrbs iam licta mihi est...
Alta uolans adeo...
Fiet cras iter ad iuga illa septem...
Non capit hanc mens rem...
Saeuus carne lupus...
FLUXA DIES

Se nutrire leo statuit...
Iam parat arrepens...
Vaccae gramen amant...
HERIMANNUM NOS RELIQUISSE

De usu chartae hygienicae in Turcia
Annales memoras, o docte Catulle...
De mense Aprili, valde mutabili
De 88. die natali papae Benedicti XVI
Verba volant...
Tartarea rediit...
Arta tenent Iesum...
De morte Christi
SOLITUDO
Mors Smail-agae Cengic
(Smrt Smail-age Cengica)

In memoria Georgii Heym poëtae
Ad Berenicen Frisiam Versus Soluti
Anno incipiente
Laus Posnaniae
Nox quieta
Carmen natalicium a. 2014
DE MISERA UXORE
Ad Franciscam
Tres limerici bilingues
Pax super Israel!
Kal. Nov.
Pax super Israel!
Tria carmina Elenae Lilianae Popescu

Novi limerici trilingues
Inter duo flumina
ITALIA
SI - carmen Dacoromanum
Carmen de rege Vladimiro
Dies XXVIII mensis Junii anni MCMXIV
DE INSTANTIBUS HOMINIBUS CURIS
O Spiritus divine
HODIERNAE FEMINAE BLANDITIAS NON AMANT
Hymni Russiae et Ucrainae

SURREXIT
Chersonesii Russiae se asciscere volunt
Limerici trilingues
Quinque carmina popularia Croatica
Carmen Sapphus recenter inventum
SOLIVAGVS
Tria cantica Natalicia
DIES NATALIS CHRISTI COLENDA EST!
CANTIONES ADVENTUALES ET NATALICIAE CROATICAE
De discipulorum reditu ab otio aestivo
Quaedam Lucerna
NUSQUAM ULLA EST PUELLA
AURA VESPERALIS

Angelus Niger
DE INSECTIS AESTIVIS
Climax in convivio
Hymnus Europae et Hymnus Croatiae
Ex grege
De die Pentecostali
Dies Natalis Romae
De discipulis ad Emmaus venientibus
Surgite: Resurrexit!
Ex grege
Amor tacitus
Atellanus vultus
In caelo libertas
Sollemne Auspicium
Noli tibi similem occidere!
Cineres Gramscii
Arundinea canistra
Stellarum pluvia
Idyllium Aestivum
Paradisus Wacken
Mater!
Africae filius
Boves (Bu)
Akragas
Johannes Pascoli
Imber et Caelum
Memoria incorrupta: numerus fui
Iesus in terram redit
Camilla
DIES AUTUMNALIS
Si vinum essem
Dies Natalis Romae
De mense Maio
De bello puellarum
Duo haikus et unus tanka Latine scripti
De die Cineris
Quo ueniet Dominus?
Ad Russiam - A. S. Homiakov

De ventis autumnalibus
Pascha MMX
Apis et aranea
DE ANIMI TEMPORIBUS
... ut per vastum fulmina ...
ARIMINUM
De calefactione globali
De more Coreanorum lolligines semivivas edere
Annus nouus uobis felix fortunatusque sit!‏
Nativitas Domini
De tempore cui nomen adventus est
De molestiis discendi...
Carmen autumnale
Distichon diei Domini conveniens
Bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater...

Iam potius potemus...
Qui vectus...
MARTINVS SODALIBVS SALVTEM PASCHALEM
In Natalem Ovidii Nasonis
De die Cinereis
Autumnus
Amicis Ferrariensibus dicatum
De aestatis initio
De certamine Europaeo pediludii MMVIII
Chronodistichon

Corpus Domini
De farciminibus
De duobus festis uno die celebrandis
De lunae defectu hac nocte uidendo
Plebs...
Pars tua posterior cur lingitur ore fideli?
GAVDETE
Ex profundis
De adventu
ARMIGERVM ITALICORVM CAEDES
Punschstand
De Sancto Leopold
(patrono Vindobonae et Austriae inferioris)

Barbara Dowlasz - poemata selecta
De monumento Ludouici Beethoven et de gymnasio Academico
De "Döner" (cibo a Turcis praeparato, sed toto mundo amato)

Ecce homo!
In diem orientem
Tetrastichon paschale
De die Sancti Patricii
Hic leo?
Chartulae Valentinianae
Quomodo aduentus Domini in Austria agatur
De Anno MMV
POEMA
SUDOKU
Duo carmina Gerardo Alesio dicata
Carmen discipulis linguam Latinam discere incipientibus dicatum
Duo carmina
De itinere Dalmatico
De caelo
Vernus frigus tepor est hiemale secutus...
DE DIE CINERVM
ODAE XLV
Apud Sinenses annum nouum inisse
De itinere ad Scythas
E remotissima Asiae parte salutem