Mercurii die 15 mensis Aprilis 2026

POESIS

Infernorum Cantus XII

Ille locus, quo nos lapsuri ex margine ripae
Venimus, asper erat, tum ab eo, qui insederat illic.
Talis, ut aspectu quivis horresceret audax.
Non secus ac rupes illa convulsa ruina,
5 Ob quam Athesim, citra fines illapsa Tridenti,
Impulit in latus, aut quia vi succussa resedit
Terra tremens, aut quod deerat fultura labanti ;
Vertice enim a celso montis, qua ex parte recessit
Mota, ad planitiem cautes sic nuda rigebat,
10 Tantum aliquam ut daret illa viam loca summa tenenti.
Haec erat ex illo descensus copia saxo,
Inque apice abruptae ripai infamia Cretae.
Strata erat, in falsa quondam generata juvenca :
Atque ubi nos vidit, rabido se dente momordit,
15 Ut quos interius frangit furor improbus irae.
Hanc meus inclamans contra sophus; Anne putabas.
Cecropium huc venisse ducem, qui stipite caesum
Stravit apud superos? Isthinc jam comprime gressum,
Bellua! Namque haud iste tuae praecepta sororis
20 Advenit edoctus, sed poenas cernere vestras
Fert animus. Qualis, mortali ubi percitus ictu
Se expediat vinclis, quo evadat, nescit, et isthuc
Emicat atque illuc taurus: sic ipse furentem
Vidi semihominem discurrere Minotaurum.
25 Atque id ut advertit sapiens: Aditum arripe, dixit;
Nunc te, dum furiatus abit, descendere oportet
Sic sumus aggressi, quod iter dabat ima petenti
Congeries ea saxorum, quae saepe moveri
Sub pedibus sensi, haud consueto pondere pressa.
Ibam multa putans, atque is: Tibi mente reposta
Forte ruina manet, cui custos illa ferina
Ira sedet, modo quam exstinxi. Nunc impulit ultro
Mens, ut te id doceam. Quo huc olim tempore veni,
Nondum etiam ruerat commota haec diruta rupes;
35 At certe paullo ante, nisi me decipit error.
Quam huc adventaret, magnam qui ex orbe superno
Extorsit Diti praedam, jam alta undique foeda
Vallis ita intremuit, raptum ut dulcedine amoris
Iu Chaos antiquum mihi sit considere visum
40 Funditus omne, aliqui quoniam id venisse putarunt
Saepe; tque ista vetus cautes in temporis illo
Puncto hic atque alibi tali est revoluta ruina.
Sed tu nunc oculos delige. Est proxima nigro
Unda cruore llucns, ubi vasto ebullit in aestu,
45 Vi quicumque aliis noceat. Oh coeca cupido.
Oh rabies vesana, brevi quae hoc tempore vitae
Nos adeo exstimulas, male sio mersura per aevum
Aeternum! — Hic amplam, quae se sinuabat in arcum
Fossam cernere erat, veluti quam dixerat omnem
50 Planitiem amplecti ductor prius. luter et imas
Hadices ripae et fossam agmine circumfusi
Centaori huc illuc gestantes tela ruebant
Ut mos his fuerat venari lustra ferarum.
Nosque ubi viderunt labentes vertice, quisque . .
55 Constitit, atque acie ex illa tres ilicet arcu
Atque hastis prius electis excedere, et unus
Inclamare procul: Vos, qui descenditis, ad quam
Venistis poenam? Isthinc dicite, sin minus, arcu
Ejaculor tenso. Praeceptor talia contra:
60 Chironi haec isthinc propius responsa dabuntur:
In tua damna nimis semper tam prompta libido
Ista fuit. Tum me fodieris: Haec illius umbra est
Nessi, inquit, qui olim pro Aetolide Deianira
Occubuit, cavilque idem, ne ita inultus obiret.
65 Atque hic, qui medius demisso ad pectus inhaeret
Obtutu, sese inspiciens, est magnus alumnus
Pelidis, Chiron. Alter Pholus ille, sub acri
Irarum fluctus tantos qui pectore volvit.
Stant circum fossam innumeri, quascumque parati
70 Figere telo animas emersas sanguine plus, quam
Sorte illis sua noxa dedit. Nos illa ferarum
Agmina, veloci cursu pollentia, adimus.
Arma capit Chiron, et posteriore sagittae
Crena usus, retro ad malas barbae sibi silvam
75 Dimovit; sed ubi os magno detexit hiatu,
Edidit haec sociis: Numquid sensistis, ut ille
Pone sequens moveat quidquid pede tangit? at istud
Haud solet accidere a pedibus jam luce carentum.
Sed bonus huic contra dux, qui prope pectora stabat,
80 Qua duplex jungit natura hominemque feramque,
Tunc ait: Iste quidem vivit sic solus inopsque.
Atque meus labor est huic tetram ostendere vallem.
Nec jam sponte venit, Superum sed lege coactus.
Talis mota loco est, ubi concinit alleluja,
85 Hoc dignata novum nobis committere munus.
Non hic praedator, neque ego sum crimine vitae
Foeda anima impurae. Quare nunc te oro per illam
Virtutem, per quam fas est mihi tendere gressus
Tam durum per iter, de vestra cede cohorte
90 Notum aliquem, cujus vestigia certa sequamur,
Quique vadum monstret, detque huic insidere tergo,
Huic, qui non umbra est assueta per aera ferri.
Tum latus in dextrum convertit lumina Chiron,
Et Nessum appellans dixit: Vestigia retro
95 Tu relege, et sic hos duc, ut, si qua altera sistat
Contra adversa acies, nulla obstet caussa morandi.
Hoc duce sub fido fumantem legimus aestu
Oram puniceo, plebes ubi cocta ciebat
Immanes gemitus. Oculis tenus undique mersam
Aspexi gentem; atque ingens haec edidit ore
Centaurus: Sunt hi bacchati in caede tyranni,
Inque latrocinio. Hic veniunt lugenda feroci
Damna illata manu. Manet hic Pellaeus, et ille,
Qui Siculis tristes tribuit, Dionysius, annos;
105 Atque hic, sic nigris cui frons est horrida setis,
Azzolinus habet nomen, qui vertice flavam
Alter caesariem diffundit, Obiccius ille est
Patria Atestinus, quem (adsit reverentia vero)
Mactatum superis privignus depulit oris.
110 Tunc ego respexi vatem, atque ille ora resolvit:
Hic tibi nunc ductor sit primus, me adde secundum.
At paullo ulterius Centaurus lumina fixit
In gentem, scatebris quae exire vomentibus aestum
Visa tenus colli est. Hic solam in parte reducta
115 Ostendit nobis umbram, atque haec insuper addit:
Numinis in gremio cor discidit ille, quod isto
Tempore adhuc Tamesis multo veneratur honore.
Praeterea plures rubicundo in gurgite fossae
Aspexi capite exstantes et pectore toto;
120 Atque nimis mullos istorum ex ordine novi.
Sic magis atque magis subsidens sanguinis ille
Fons ibat, plantas ut vix obduceret humor:
Jamque hic fossa viam ostendit transire paratis.
Quanto ex parte vides hac plus decrescere semper,
125 Nessus ait, scatebram , tanto te credere oportet
Et magis atque magis deorsum fundi premere ima
Ex alio, donec sese conjunxerit undae,
Sub qua mersatur lugere coacta tyrannis.
Hic justa spreti cruciantur numinis ira
130 Attila, qui fuit in terris fatale flagellum,
Pyrrhusque et Sextus, lacrimasque emungit in aevum
Aeternum dolor, undanti quas fundit in aestu,
Corneti crimen patriae, Rainerius; adstat
Paccia progenies, alter Rainerius; ambo
135 Tanto infestantes bello insidiosa viarum.
Tergo deinde dato, remeat vada nota bimembris.

Curavit Johannes Teresi


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


PREX
GAVIAE
(cum versione Italica)

Infernorum, Cantus XIII
Purgatorii, Cantus XXVI
Infernorum Cantus II
Infernorum Cantus V
Paradisi Cantus IX
Purgatorii Cantus XIV
Infernorum Cantus IV
Purgatorii cantus I
Paradisi Cantus I
Paradisi cantus XXXIII
Infernorum I-“Luco obscura nigro delapsus” Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum VI: Cerberus Dantis Allagherii Divina Comoedia
Paradisi XV: Cacciaguida Dantis Allagherii Divina Comoedia
Purgatorii XXVIII : flumen Lethe Dantis Allagherii Divina Comoedia


Purgatorii V: Buonconte Monsfeltrius Dantis Allagherii Divina Comoedia
Paradisi XI: Sancte Francisce - - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Paradisi III – Piccarda et Constantia - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Purgatorii III – Manfredus - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum III: Charon - Dantis Allagherii Divina Comoedia


Infernorum XXXIII: “De Ugolino comite” - Dantis Allagherii Divina Comoedia


Infernorum XXVI: Ulysses - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum X: Farinata degli Uberti - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum V: De Paulo et Francisca - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Dantis Alligherii, Divina Comoedia exametris latinis reddita
Hora matutina
Τοῦ Πλάτωνος ν'
Ἀνύτης θ'
De virocoronario
Weston Classical School - Schola Classica Vestōniāna
Ἐρωτικὴ μάχη
Qui natus est Redemptor
Fili Dei
(Sine Božji)

In Bethlem
Amor tacitus
Imagines
Mater!
TRIA CARMINA
II Die post Kal. Nov.
O mare nostrum civitate cinctum!
Memoria fossilis
Δίστιχοι
Ἀνταγόρας ὑπὲρ τῆς Ξενοκλέους ποιήσεως
Ἀνταγόρου epitaphius ad Cratetem
In exspectatione sto
ITHYFALLICVM CARMEN
CATVLLI CARMEN XIII
ELEGIACVM CARMEN
Poesis Sarmatica
CARMEN BRASILIANUM
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
EPIGRAMMA
VERSIO LATINA CARMINIS SHAKIRAE
CARMEN APOLLINI
MATER
EPIGRAMMA
MATER
EPIGRAMMA
NATALIS
EPIGRAMMA
CANTIUNCULA NATALICIA CROATICA
Aeolica poesis
DE AMICITIAE CASIBUS
CANTIUNCULA ADVENTUALIS CROATICA
ΑΙΟΛΙΚΗ ΕΠΩΔΗ
ΜΗ ΞΥΜΠΑΣ ΘΑΝΩ
EPIGRAMMA
ANIMALIA TERRA MARIQUE VIII
DE AMICITIAE CASIBUS (exordium)
EPIGRAMMA EXTEMPORALE
Animalia terra marique VII
Epigramma
Rubente caelo
ANIMALIA TERRA MARIQUE VI
ANIMALIA TERRA MARIQUE V
CANTUM PIERI
ANIMALIA TERRA MARIQUE IV
DE SIDEREO ITINERE
CANTUS MARINELLAE
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
Iambus de pumilione
Animalia terra marique III
Epigramma
Tu misisti, deus
Μούσαι
Animalia terra marique II
Epigramma
FINIS AESTATIS
SUBVERTITUR TELLUS

LIBER
ALIQUID DE DEFUNCTO FRATRE BONAVENTURA DUDA
Epigramma
Epigramma
OLIVA
Epigramma
Epigramma
Epigramma
AURORA
Epigramma
CANTIUNCULAE EUCHARISTICAE
Epigramma
IMBER
NISI TU REDEAS
Obscura tellus
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
Bonam noctem!
Iter Olmuciense
PISCATOR
ERAT EA
PLUVIA IN MARTIO
Noel! Noel!
Iter Creticum
Est pro te...
Iter Graecum
Consolatio post plagam sportivam

In Graeciam iturus
Iane...
Roma sordis exportatrix
De cauponis Coloniae
BLASI LITORA NARRANT
INFINITUM
CANTIUNCULA ADVENTUALIS CROATICA

Umor Autumni
"Fili argenteae lunae"
De necato tonsore Vindobonensi
Turpis uir Trumpius
De Nursia terrae motu vastata
MARE NOSTRUM
(Poesis quae finalista in certamine "Tantucci" 2016 fuit)

Galeotti Carmen
Idem Vindobonae...
POEMA DE NATURA
Autumni nebulae...
Iter Cracoviense
Nocturnum
Nox nigra
Labor denuo incipiendus
De terrae motu cantus lugubris
Iter Balatonianum
Post imbres Sol (partim saltem)
Versus imbre madidi
In foro Buduiciensi
De nihilismo scribentium
De raeda furibus Polonis minime grata
Reditus Posnania (ubi schola Latinitiatis vivae modo habita est)
AERE PERENNIVS NOMEN TVVM (Carmen in honorem Ioannis Pauli II)
Laus Cretae
Vestigiis Herculeis...
De taraxaco
Otium Alpinum
Insula, vale!
Materiae, ad sepulcrum Caroli I
Volatus Materiam
Praeparatio itineris in Insulas Purpurarias
De bove in tauromachia vincente
De caelo imbroso
AESTUS
Vale, Britannia!
Invitatio in Poloniam
In certamen stultitiae Europaeum
LAETAE SCHOLARUM FERIAE!
Dilemma Pragense solutum
De cibo in caupona quadam Bohemiae meridionalis
De horologio astronomico Pragensi
Dillema Pragense
De pisce mordacissimo
De crocodilo in introitu curiae Brunensis pendente
De novis epistulis s. Pauli
Noli mingere in ollam (in via ante quandam tabernam caffeariam Italianam stat olla florum plena cum scripto: No pipi, grazie!)
Pauperibus ac divitibus post mortem idem
De lege puritatis
De tramine Polonorum nomine Veneris vocato
De horologio
Hic sibi cara solet...
Militibus Batauis quae debent moenia...
Romanis hodie iam cognita moenia adibo...
Moenia cras Batauina...
Haiku hodiernum
Benedictio Martini in diem Paschatis
Fletus Bruxellarum
Responsum poetae ad nuntium de UFO in Caledonia viso
Non facit, ut dicunt semper...
In honorem cerevisiae "Fortuna" Polonorum
Tussis (2)
Tussis
Ver praecox?
De ieiunio antepschali
Moratio Buduiciana (porro)
De Cerere Buduiciana
Amico Frisingae versanti
E gelido cecidit...
Quis nescit? Cunctas curas...
Fundentem latices...
Qui coepit modo...
Coepit hiems, sed deest...
Gaude tempore, amice...
Annum adduco illum...
Martinus urbi et orbi
Aduentum Domini populus...
Imperat, ut ueniam...
GLACIALIS RHENUS

Cantiuncula adventualis Croatica
Sanctus Bambergae uir...
Thaidis incisum est
Gallinas trepidas...
Potus sume pirum...
Haec nos laeta dies...
TEMPUS AUTUMNI
Franciscus quoque adit...
Empta noua est...
Saxea quae statua...
Prima non placuit...
De nova sedum mutatione

Mos Romanorum tibi si cordi est...
Feruida sicca premit...
Iter Claromontanum
Cum sol occiderit...
Cum sol cuncta premat...
Rubra Aurora diem decimum...
Alterum huius anni iter Ponticum
Moenia Varsouiae...
Quo mihi nunc...
Quorum rus sitiens siccat sol...
Histria nunc nobis petitur...
O quantum nummos...
Epistulae ex Ponto
A clivis non longe a mari Hadriatico
Versor apud Dacos...
Nuntius Aenean alatus...
Horna ad distantes...
Vrbs iam licta mihi est...
Alta uolans adeo...
Fiet cras iter ad iuga illa septem...
Non capit hanc mens rem...
Saeuus carne lupus...
FLUXA DIES

Se nutrire leo statuit...
Iam parat arrepens...
Vaccae gramen amant...
HERIMANNUM NOS RELIQUISSE

De usu chartae hygienicae in Turcia
Annales memoras, o docte Catulle...
De mense Aprili, valde mutabili
De 88. die natali papae Benedicti XVI
Verba volant...
Tartarea rediit...
Arta tenent Iesum...
De morte Christi
SOLITUDO
Mors Smail-agae Cengic
(Smrt Smail-age Cengica)

In memoria Georgii Heym poëtae
Ad Berenicen Frisiam Versus Soluti
Anno incipiente
Laus Posnaniae
Nox quieta
Carmen natalicium a. 2014
DE MISERA UXORE
Ad Franciscam
Tres limerici bilingues
Pax super Israel!
Kal. Nov.
Pax super Israel!
Tria carmina Elenae Lilianae Popescu

Novi limerici trilingues
Inter duo flumina
ITALIA
SI - carmen Dacoromanum
Carmen de rege Vladimiro
Dies XXVIII mensis Junii anni MCMXIV
DE INSTANTIBUS HOMINIBUS CURIS
O Spiritus divine
HODIERNAE FEMINAE BLANDITIAS NON AMANT
Hymni Russiae et Ucrainae

SURREXIT
Chersonesii Russiae se asciscere volunt
Limerici trilingues
Quinque carmina popularia Croatica
Carmen Sapphus recenter inventum
SOLIVAGVS
Tria cantica Natalicia
DIES NATALIS CHRISTI COLENDA EST!
CANTIONES ADVENTUALES ET NATALICIAE CROATICAE
De discipulorum reditu ab otio aestivo
Quaedam Lucerna
NUSQUAM ULLA EST PUELLA
AURA VESPERALIS

Angelus Niger
DE INSECTIS AESTIVIS
Climax in convivio
Hymnus Europae et Hymnus Croatiae
Ex grege
De die Pentecostali
Dies Natalis Romae
De discipulis ad Emmaus venientibus
Surgite: Resurrexit!
Ex grege
Amor tacitus
Atellanus vultus
In caelo libertas
Sollemne Auspicium
Noli tibi similem occidere!
Cineres Gramscii
Arundinea canistra
Stellarum pluvia
Idyllium Aestivum
Paradisus Wacken
Mater!
Africae filius
Boves (Bu)
Akragas
Johannes Pascoli
Imber et Caelum
Memoria incorrupta: numerus fui
Iesus in terram redit
Camilla
DIES AUTUMNALIS
Si vinum essem
Dies Natalis Romae
De mense Maio
De bello puellarum
Duo haikus et unus tanka Latine scripti
De die Cineris
Quo ueniet Dominus?
Ad Russiam - A. S. Homiakov

De ventis autumnalibus
Pascha MMX
Apis et aranea
DE ANIMI TEMPORIBUS
... ut per vastum fulmina ...
ARIMINUM
De calefactione globali
De more Coreanorum lolligines semivivas edere
Annus nouus uobis felix fortunatusque sit!‏
Nativitas Domini
De tempore cui nomen adventus est
De molestiis discendi...
Carmen autumnale
Distichon diei Domini conveniens
Bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater...

Iam potius potemus...
Qui vectus...
MARTINVS SODALIBVS SALVTEM PASCHALEM
In Natalem Ovidii Nasonis
De die Cinereis
Autumnus
Amicis Ferrariensibus dicatum
De aestatis initio
De certamine Europaeo pediludii MMVIII
Chronodistichon

Corpus Domini
De farciminibus
De duobus festis uno die celebrandis
De lunae defectu hac nocte uidendo
Plebs...
Pars tua posterior cur lingitur ore fideli?
GAVDETE
Ex profundis
De adventu
ARMIGERVM ITALICORVM CAEDES
Punschstand
De Sancto Leopold
(patrono Vindobonae et Austriae inferioris)

Barbara Dowlasz - poemata selecta
De monumento Ludouici Beethoven et de gymnasio Academico
De "Döner" (cibo a Turcis praeparato, sed toto mundo amato)

Ecce homo!
In diem orientem
Tetrastichon paschale
De die Sancti Patricii
Hic leo?
Chartulae Valentinianae
Quomodo aduentus Domini in Austria agatur
De Anno MMV
POEMA
SUDOKU
Duo carmina Gerardo Alesio dicata
Carmen discipulis linguam Latinam discere incipientibus dicatum
Duo carmina
De itinere Dalmatico
De caelo
Vernus frigus tepor est hiemale secutus...
DE DIE CINERVM
ODAE XLV
Apud Sinenses annum nouum inisse
De itinere ad Scythas
E remotissima Asiae parte salutem