Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

POESIS

Purgatorii cantus I


Ut jam currat aquam meliorem, carbasa tollit
Navicula ingenii nostri, post terga relicto
Tam diro pelago; veniuntque secunda canenda
Regna, ubi concretae sordis veterumque malorum
5 Stant hominum purgandae animae, et conscendere coelum
Emergunt dignae. Verum hic exstincta resurgat
Ars nostra, o sanctae Musae; me namque ministrum
Legistis. Nunc Calliope det surgere vati
Altius. atque illo sonitu deducere carmen,
10 Qui sic percussit miseris praecordia picis,
Ut non sint ullam in venia spem ponere visae.
Dulcis ab Eoa saphiro color, undique circum
Aeris adspectum puri sine nube serenum
Primam usque ad sphaeram perfundens, gaudia rursus
15 Jussit habere oculos, simul ac me mortua passa est
Aura exire suis antris, quae oculosque meumque
Vexarat pectus. Qui pulcher amare planeta
Hortatur, radiis juga subdita matutinis
Spargebat risu, cingens velamine pisces,
20 Qui sibi ductores aderant. Dextram ipse petivi,
Alteriusque poli vestigans lumina mente
Quattuor intenta suspexi sidera nunquam
Cognita, primigenae nisi genti, atque ignibus horum
Ipse videbatur gaudens hilarescere Olympus.
25 O vidua extremam quae tellus vergis ad Arcton,
Cur tibi subducta est illos spectare potestas?
Cum detorsissem visum, oppositumque parumper
Axem quaesissem coeli, piger unde Bootes
Cesserat;'' ecce senex, nullo comitante ministro,
30 Qui tanto dignum cultu sese ore ferebat,
Majorem ut patri natus non debeat ullus,
Adstitit. In pectus longa illi barba cadebat
Cano mista pilo, et simili coma sparsa colore
Hinc inde in paries geminas divisa fluebat.
35 Quattuor hae sanctae radiabant lumine tanto
In faciem huic luces, vcluli mihi si qua fuisset
Flammiferum coram spectandi copia solem.
Quinam vos estis, qui contra flumina coeca
Ex imo aeterni fugistis carceris antro?
40 Talia concutiens plumas est fatus honestas.
Quis vos adduxit? Vel quis praeferre lucernam
Vobis est ausus noctis per opaca profundae,
Infernae quibus usque solent nigrescere valles ?
Sic quas tartareae subierunt funera leges
45 Franguntur? vel sic coelestia numina mentem
Mutavere novam, ut vos, o damnata, cavernas
Pectora, adiretis nostras ? Dux atque magister
Tunc me corripiens, verbis nutuque manuque
Jussit in obsequium componere genua oculosque.
50 Talia deinde illi contra: Non ista petivi
Regna meis opibus tretus. Descendit ab alto
Femina, qua implorante, comes ductorque juvare
Hunc ego decrevi, et quoniam tua certa voluntas
Postulat, ut mage nostra tibi, utque est vera patescat
55 Conditio, hoc equidem me haud posse negare fatebor.
Nunquam hic supremam sibi vidit funeris horam;
Stultitia at ducente, fuit sic proximus, ut jam
Temporis haud multum abfuerit, quin protinus atro
Conciderit leto. Ut dixi, me miserat illa,
60 Hunc ut subriperem. Effugii at via vera dabatur
Nulla alia, excepta, quam sum molitus inire.
Huic ego monstravi devotae examina gentis,
Nunc fert mens illos animarum ostendere coetus,
A quibus abluitur macularum funditus omnis,
65 Te jus dante, lues. Longum esset dicere, ut illum
Traxerim. At ex alto virtus descendit opemque
Dat mihi, ut adducam fruiturum lumine vultus,
Atque oris sermone tui. Ne taedeat hujus
Adventus. Illi libertas quaeritur omni
70 Cara viro, ut novit, pro libertate cruorem
Qui dedit et vitam; tuque id nescire negabis,
Pro qua dulce Uticae duxisti occumbere, ubi ipse
Liquisti vestem, quae multa luce micabit,
Magna dies cum aderit. Nec per nos laesa videbis
75 Edicta aeternae legis; nam vescitur iste
Aura vitali, nec Minos arbiter Orci
Me ligat; at mc ille orbis habet, tua Martia casto
Lumine quem lustrat, faciemque habitumque precantis
Nunc quoque habens, sanctum pectus, pro foedere primi
80 Conjugii, utque tuam sese patiare vocari.
Flecte igitur mentem per, qui hanc tibi jungit, amorem.
Nos septemgemini valles sine visere regni.
Huic de te grates referam, si fama feratur
Vis tua per sedes illas. Mihi Martia, dixit,
85 Tantum cara fuit, vestro cum sole fruebar,
Ut sim largitus, dum vixi, quidquid habebat
In votis. At nunc cum trans mala fluminis atri
Stet vada, tempus abit, quo possit nostra movere
Consilia, ob legem, quae egressum jusserat istis
90 Imperitare locis. Sed si te femina coetu
De supero movet, atque regit, prout ipse fateris,
Haud opus est precibus, tibi nam satis esse putandum est,
Hanc quod me poscis veniam, exorasque per istam.
Ergo i, et fac cingas huic crinem simplice junco,
95 Osque laves ipsi, ut sordes eluta recedat
Omnis, namque aliqua nebulae caligine laesos
Dedeceat primo visus offerre ministro
Aulae coelestis. Perparva haec insula in imo
Fundo, ubi se illidunt undae, fert sponte palustrem
100 Per limum juncos. At quaevis altera planta
Seu frondens, solido seu stans in stipite, habere
Hic vitam haud possit, namque harum nulla secundat
Plagarum impulsus. Ne postea ferre regressum
Hinc sit. Sol jam oriens clara vos luce docebit
105 Carpere iter levius, qua sit minus ardua rupes.
Haec ubi dicta dedit, nostris evanuit ille
Ex oculis.y Ego huino haud hiscens mea membra levavi,
Totus et accessi ductori, ac lumina in illum
Verti; atque, is coepit: Fili, vestigia nostra
110 Tu sequere, inque viam retro tendamus euntes;
Namque hinc planities fines descendit ad imos.
Eos vincebat modo facta crepuscula terris
Praemeditata fugam, nec jam procul inde videbam
Aequor crispato tremulum fervescere fluctu.
115 Per vacui non culta soli nos vertere gressus.
Qualis qui excessit recta regione viarum,
Et redit, effusus cui tum labor ire videtur,
Donec eo veniat. Postquam pervenimus illuc.
Hos ubi cum radiis pugnat solaribus, atque
120 Sedibus insistens, quas mulcet frigidus aer,
Rarescit lente; super herbam utrasque tetendit
Suaviter ille manus. Ego tunc haud nescius artis,
Quam doctor molitus erat, huic ora, genasque
Protendi lacrimis rorantes. Ille colorem
125 Omnem detexit, mihi quem celaverat Orcus.
Exin desertam pelagi devenimus oram,
Quae sua mortales nunquam vada findere rernis
Viderat expertos reditum. Hic mea tempora cinxit
Pro lubitu alterius. Verum o mirabile visu!
130 Nam qualisque et quanta fuit, quam legerat ille,
Planta humilis, talisquc et tanta est visa renasci
Ilicet, inque loco pariter posita, unde revulsa est.

Curavit Johannes Teresi


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus