Mercurii die 15 mensis Aprilis 2026

POESIS

Quinque carmina popularia Croatica

Quinque carmina popularia Croatica

Inter haec quinque carmina, quae elegi, quintum, cuius titulus est Asanaginica (Assani agae uxor), nonnulli notissimum omnium carminum popularium Croaticorum appellant. Quod est non solum propter eximiam huius carminis popularitatem in Croatia, ubi ut ballatae exemplar typicum in scholis studetur, sed etiam propter multas in linguas peregrinas traductiones. Hoc enim carmen Albertus Fortis in opere suo Viaggio in Dalmazia Venetiis A. D. MDCCLXXIV
lingua Croatica et Italica primus publicavit et ex eo tempore nascuntur traductiones, quarum illa notissimi Ioannis Volfgangi Goethe saepissime commemoratur.

Puellae situla sonum dedit
̴ Djevojčino vjedro zazvonilo ̴

Mane surgit pulchra Catharina,
mane surgit aquam petens illa;
eam sequens it Ioannes pulcher,
situlam qui manu sua tangit,
eam tangit, ea sonum dedit.
Auscultavit sonum mater eius,
advocavit novem fratres caros:
„Surgite, vos novem fratres cari!
Situla sororis sonum dedit,
quidam eius situlam tangebat.
Surgite sectantes eum statim:
vel per pedes, vel per atros equos!“
Omnes ei surgunt expedite,
et conscendunt atros equos suos,
et festinant ad fluentem fontem.
Ex longinquo soror eos vidit
et Ioanni suo tunc dicebat:
„En, Ioannes, novem fratres mei!
Tu te abde, care, hic sub herba;
ego herbam generis diversi
carpam atque tegam te omnino.“
Sicut dixit ea sic et fecit.
Et Ioannes in herba recumbit;
Illa vellit herbam nunc diversam
Ioannemque herba bene tegit.
Advenerunt novem fratres cari
et sorori sic dicebant pulchre:
„Deus tecum, soror nostra cara,
quis hanc tuam situlam tangebat,
situla ut coeperit sonare?“
Soror eis pulchrius respondet:
„Advolavit avis hic de caelis
tetigitque situlam et rostro,
quam ob rem et ea sonum dedit.“
Quae cum novem fratres auscultarunt,
en in equum ponunt et sororem
et cum ea redeunt in domum.
Ter sperata anxie respexit
si Ioannes eam sequeretur.
Cum in domum suam redierunt,
mater eam etiam rogavit:
„Quis hanc tuam situlam tangebat,
situla ut coeperit sonare?“
Sed et matri filia respondet:
„Advolavit avis hic de caelis
tetigitque situlam et rostro,
quam ob rem et ea sonum dedit!“

Petri uxor fidelis
̴ Vjerna Petrova ljuba ̴

Vespere Mara Petrova
portam claudebat oppidi,
cum ecce venit regulus,
eam salutans loquitur:
„Salve, o Mara Petrova,
oppidi portam aperi,
ecce argentum et aurum,
item do ensem nitidum,
meam coronam regiam!“
Regulo Mara loquitur:
„Gratias, o mi regule,
et pro argento et auro,
et pro corona regia,
tuo pro ense nitido.
Habeo carum Petrulum,
ille argentum et aurum,
suam coronam regiam,
sed non vocatur regulus!“
His comprehensis regulus
cito conscripsit litteras,
misit ad Petrum militem
clare in eis indicans:
„O dux, o Petre, gratias,
duxti uxorem proxime,
illa nunc domi sola est,
illa nunc amat iuvenes,
meque vocabat insuper.
Ita non ego faciam
nec pro argento et auro,
nec pro corona regia,
neque pro ense nitido!“
His comprehensis Petrulus
statim paratis copiis
domum ad suam properat.
Marae quod vident sociae,
Marae et dicunt sociae:
„Dona nos, Mara Petrova,
tuus dilectus advenit!“
His comprehensis Marula
oppidi portam aperit:
omnes permittens milites
Mara dilectum conspicit
atque praeclare loquitur:
„Care mi Deus, gratias,
emit vinetum Petrulus,
vixdum id coepit colere,
alii uvas appetunt,
ego servabam vineam
caro pro meo Petrulo!“
His comprehensis Petrulus
voce exclamat valida:
„Canite, vos tibicines
tibiis, choros ducite,
domo in mea probitas,
meum in cor hilaritas!“

Pulchra puella et cervus
̴ Lepa deklica i jelen ̴

Pulchra puella cervum pascebat,
cervus sub acer viride fugit.

„Iuva me, mater, cervum pascentem,
cervus sub acer viride fugit.“
„Iuvet qui tibi carior matre!“
„Quis est qui mihi carior matre?“
„Carior tibi carus est pater!“

„Iuva me, pater, cervum pascentem,
cervus sub acer viride fugit!
„Iuvet qui tibi carior patre!“
„Quis est qui mihi carior patre?“
„Carior tibi tua est soror!“

„Iuva me, soror, cervum pascentem,
cervus sub acer viride fugit.“
„Iuvet qui tibi carior sorore!“
„Quis est qui mihi carior sorore?“
„Carior tibi carus est frater!“

„Iuva me, frater, cervum pascentem,
cervus sub acer viride fugit.“
„Iuvet qui tibi carior fratre!“
„Quis est qui mihi carior fratre?“
„Carior tibi tuus dilectus!“


Puellam ducere se parant
̴ Po devojku se spravljaju ̴

Album albescit oppidum,
equi iam pulsant pedibus,
rumpunt habenas nitidas,
volunt puellam ducere.
Fundit puella lacrimas,
mater consolans loquitur:
„Tace mi, tace, filia,
me sic ducebant pariter,
vita sed multum praebuit:
mater uxoris novies,
mater mariti novies,
nurui omni filius,
minimae natu filia,
quam nunc permulti rapiunt
viri Croati nobiles!“

Assani agae uxor
̴ Asanaginica ̴

Quid albescit viridi in monte?
Suntne nives, suntne cycni albi?
Num sunt nives? Essent iam solutae!
Num sunt cycni? Ei avolarent!
Non sunt nives, non sunt neque cycni,
sed tentorium est Asan-agae.
Gravi morbo ille nunc vexatur.
Visunt eum mater atque soror,
a pudore mulier non audet.
Cum dolores ei remiserunt,
is uxori suae nuntiavit:
„Ne exspectes me in domo alba,
neque domi, nec in stirpe mea!“
Comprehensis domina his verbis
atque eis secum reputatis,
en equorum sonus circa domum;
fugam statim mulier capessit,
iaciat ut sese per fenestram.
Eam duae filiae sectantur:
„Redi nobis, cara mater nostra,
hic non pater noster Asan-aga,
est Pintorović-beg, avunculus!“
Rediitque Asan-agae uxor
fratris sui in collum invadens.
„Eia, frater, qualis turpitudo,
is a meis liberis me vellit!“
Begus tacet loquiturque nihil,
suam sed exenterat crumenam
litterasque repudii trahit,
quibus eam solvit promissorum,
quibus eam matri eius redit.
Domina his litteris pernotis
natis suis frontem osculatur,
filiisque genas rubicundas,
a pusillo in cunis infante
se nequaquam separare potest.
Frater ipse manus eius capit
et a nato eam vix seiungens
ponit eam tunc in equum suum
et cum ea redit domum suam.
Apud suos diu non remansit,
non remansit neque septimanam.
Illam bonam et de bona stirpe,
illam proci undique deposcunt,
super omnes cadi de Imotha.
Fratrem suum domina orabat:
„Ita ego et non vivam, frater,
tu me noli ulli viro dare
ne laborem misera e corde
spectans meos orbos atque orbas!“
Sed soluto animo, quieto,
beg dat eam cadi de Imotha.
Insuper et domina orabat,
litteras ut scriberet et albas
mittens eas cadi de Imotha:
„Sponsa tua pulchre te salutat
litterisque comiter precatur,
ut convivis omnibus collectis
illa ponat in caput velamen,
videat ne orbos, orbas suas
praeteriens Asan-agae domum.“
Cadi albis litteris acceptis
et convivas dominos collegit,
eos legit, it et sponsam ductum.
Sponsam bene nancti sunt convivae
et cum ea bene redierunt.
Agae domum cum praeteriebant,
filiae spectabant de fenestra,
filii ad eam tunc venerunt,
matri suae carae sic loquentes:
„Redi nobis, cara mater nostra,
ut nobiscum capias merendam!“
His auditis Asan-agae uxor
dixit duci pompae nuptialis:
„Deus tecum, qui nunc dux es pompae,
sustine mi prope domum equos,
orbulos ut meos donem caros!“
Suos ea liberos donavit:
filiis dat cultros inauratos,
filiabus longam panni vestem,
pusilloque filio in cunis,
ei mittit pro infante vestes.
Quod vir fortis spectat Asan-aga
et appellat duos natos suos:
„Huc venite, orbuli vos mei,
quia vestri non commiseratur
mater vestra animo sic duro!“
His auditis Asan-agae uxor
albo vultu cecidit in terram,
illico confestim exspiravit
prae maerore spectans orbos suos.

Convertens


scripsit Aurelius Zvidulic


PREX
GAVIAE
(cum versione Italica)

Infernorum, Cantus XIII
Purgatorii, Cantus XXVI
Infernorum Cantus II
Infernorum Cantus V
Paradisi Cantus IX
Purgatorii Cantus XIV
Infernorum Cantus IV
Infernorum Cantus XII
Purgatorii cantus I
Paradisi Cantus I
Paradisi cantus XXXIII
Infernorum I-“Luco obscura nigro delapsus” Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum VI: Cerberus Dantis Allagherii Divina Comoedia
Paradisi XV: Cacciaguida Dantis Allagherii Divina Comoedia
Purgatorii XXVIII : flumen Lethe Dantis Allagherii Divina Comoedia


Purgatorii V: Buonconte Monsfeltrius Dantis Allagherii Divina Comoedia
Paradisi XI: Sancte Francisce - - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Paradisi III – Piccarda et Constantia - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Purgatorii III – Manfredus - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum III: Charon - Dantis Allagherii Divina Comoedia


Infernorum XXXIII: “De Ugolino comite” - Dantis Allagherii Divina Comoedia


Infernorum XXVI: Ulysses - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum X: Farinata degli Uberti - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Infernorum V: De Paulo et Francisca - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Dantis Alligherii, Divina Comoedia exametris latinis reddita
Hora matutina
Τοῦ Πλάτωνος ν'
Ἀνύτης θ'
De virocoronario
Weston Classical School - Schola Classica Vestōniāna
Ἐρωτικὴ μάχη
Qui natus est Redemptor
Fili Dei
(Sine Božji)

In Bethlem
Amor tacitus
Imagines
Mater!
TRIA CARMINA
II Die post Kal. Nov.
O mare nostrum civitate cinctum!
Memoria fossilis
Δίστιχοι
Ἀνταγόρας ὑπὲρ τῆς Ξενοκλέους ποιήσεως
Ἀνταγόρου epitaphius ad Cratetem
In exspectatione sto
ITHYFALLICVM CARMEN
CATVLLI CARMEN XIII
ELEGIACVM CARMEN
Poesis Sarmatica
CARMEN BRASILIANUM
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
EPIGRAMMA
VERSIO LATINA CARMINIS SHAKIRAE
CARMEN APOLLINI
MATER
EPIGRAMMA
MATER
EPIGRAMMA
NATALIS
EPIGRAMMA
CANTIUNCULA NATALICIA CROATICA
Aeolica poesis
DE AMICITIAE CASIBUS
CANTIUNCULA ADVENTUALIS CROATICA
ΑΙΟΛΙΚΗ ΕΠΩΔΗ
ΜΗ ΞΥΜΠΑΣ ΘΑΝΩ
EPIGRAMMA
ANIMALIA TERRA MARIQUE VIII
DE AMICITIAE CASIBUS (exordium)
EPIGRAMMA EXTEMPORALE
Animalia terra marique VII
Epigramma
Rubente caelo
ANIMALIA TERRA MARIQUE VI
ANIMALIA TERRA MARIQUE V
CANTUM PIERI
ANIMALIA TERRA MARIQUE IV
DE SIDEREO ITINERE
CANTUS MARINELLAE
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
Iambus de pumilione
Animalia terra marique III
Epigramma
Tu misisti, deus
Μούσαι
Animalia terra marique II
Epigramma
FINIS AESTATIS
SUBVERTITUR TELLUS

LIBER
ALIQUID DE DEFUNCTO FRATRE BONAVENTURA DUDA
Epigramma
Epigramma
OLIVA
Epigramma
Epigramma
Epigramma
AURORA
Epigramma
CANTIUNCULAE EUCHARISTICAE
Epigramma
IMBER
NISI TU REDEAS
Obscura tellus
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
Bonam noctem!
Iter Olmuciense
PISCATOR
ERAT EA
PLUVIA IN MARTIO
Noel! Noel!
Iter Creticum
Est pro te...
Iter Graecum
Consolatio post plagam sportivam

In Graeciam iturus
Iane...
Roma sordis exportatrix
De cauponis Coloniae
BLASI LITORA NARRANT
INFINITUM
CANTIUNCULA ADVENTUALIS CROATICA

Umor Autumni
"Fili argenteae lunae"
De necato tonsore Vindobonensi
Turpis uir Trumpius
De Nursia terrae motu vastata
MARE NOSTRUM
(Poesis quae finalista in certamine "Tantucci" 2016 fuit)

Galeotti Carmen
Idem Vindobonae...
POEMA DE NATURA
Autumni nebulae...
Iter Cracoviense
Nocturnum
Nox nigra
Labor denuo incipiendus
De terrae motu cantus lugubris
Iter Balatonianum
Post imbres Sol (partim saltem)
Versus imbre madidi
In foro Buduiciensi
De nihilismo scribentium
De raeda furibus Polonis minime grata
Reditus Posnania (ubi schola Latinitiatis vivae modo habita est)
AERE PERENNIVS NOMEN TVVM (Carmen in honorem Ioannis Pauli II)
Laus Cretae
Vestigiis Herculeis...
De taraxaco
Otium Alpinum
Insula, vale!
Materiae, ad sepulcrum Caroli I
Volatus Materiam
Praeparatio itineris in Insulas Purpurarias
De bove in tauromachia vincente
De caelo imbroso
AESTUS
Vale, Britannia!
Invitatio in Poloniam
In certamen stultitiae Europaeum
LAETAE SCHOLARUM FERIAE!
Dilemma Pragense solutum
De cibo in caupona quadam Bohemiae meridionalis
De horologio astronomico Pragensi
Dillema Pragense
De pisce mordacissimo
De crocodilo in introitu curiae Brunensis pendente
De novis epistulis s. Pauli
Noli mingere in ollam (in via ante quandam tabernam caffeariam Italianam stat olla florum plena cum scripto: No pipi, grazie!)
Pauperibus ac divitibus post mortem idem
De lege puritatis
De tramine Polonorum nomine Veneris vocato
De horologio
Hic sibi cara solet...
Militibus Batauis quae debent moenia...
Romanis hodie iam cognita moenia adibo...
Moenia cras Batauina...
Haiku hodiernum
Benedictio Martini in diem Paschatis
Fletus Bruxellarum
Responsum poetae ad nuntium de UFO in Caledonia viso
Non facit, ut dicunt semper...
In honorem cerevisiae "Fortuna" Polonorum
Tussis (2)
Tussis
Ver praecox?
De ieiunio antepschali
Moratio Buduiciana (porro)
De Cerere Buduiciana
Amico Frisingae versanti
E gelido cecidit...
Quis nescit? Cunctas curas...
Fundentem latices...
Qui coepit modo...
Coepit hiems, sed deest...
Gaude tempore, amice...
Annum adduco illum...
Martinus urbi et orbi
Aduentum Domini populus...
Imperat, ut ueniam...
GLACIALIS RHENUS

Cantiuncula adventualis Croatica
Sanctus Bambergae uir...
Thaidis incisum est
Gallinas trepidas...
Potus sume pirum...
Haec nos laeta dies...
TEMPUS AUTUMNI
Franciscus quoque adit...
Empta noua est...
Saxea quae statua...
Prima non placuit...
De nova sedum mutatione

Mos Romanorum tibi si cordi est...
Feruida sicca premit...
Iter Claromontanum
Cum sol occiderit...
Cum sol cuncta premat...
Rubra Aurora diem decimum...
Alterum huius anni iter Ponticum
Moenia Varsouiae...
Quo mihi nunc...
Quorum rus sitiens siccat sol...
Histria nunc nobis petitur...
O quantum nummos...
Epistulae ex Ponto
A clivis non longe a mari Hadriatico
Versor apud Dacos...
Nuntius Aenean alatus...
Horna ad distantes...
Vrbs iam licta mihi est...
Alta uolans adeo...
Fiet cras iter ad iuga illa septem...
Non capit hanc mens rem...
Saeuus carne lupus...
FLUXA DIES

Se nutrire leo statuit...
Iam parat arrepens...
Vaccae gramen amant...
HERIMANNUM NOS RELIQUISSE

De usu chartae hygienicae in Turcia
Annales memoras, o docte Catulle...
De mense Aprili, valde mutabili
De 88. die natali papae Benedicti XVI
Verba volant...
Tartarea rediit...
Arta tenent Iesum...
De morte Christi
SOLITUDO
Mors Smail-agae Cengic
(Smrt Smail-age Cengica)

In memoria Georgii Heym poëtae
Ad Berenicen Frisiam Versus Soluti
Anno incipiente
Laus Posnaniae
Nox quieta
Carmen natalicium a. 2014
DE MISERA UXORE
Ad Franciscam
Tres limerici bilingues
Pax super Israel!
Kal. Nov.
Pax super Israel!
Tria carmina Elenae Lilianae Popescu

Novi limerici trilingues
Inter duo flumina
ITALIA
SI - carmen Dacoromanum
Carmen de rege Vladimiro
Dies XXVIII mensis Junii anni MCMXIV
DE INSTANTIBUS HOMINIBUS CURIS
O Spiritus divine
HODIERNAE FEMINAE BLANDITIAS NON AMANT
Hymni Russiae et Ucrainae

SURREXIT
Chersonesii Russiae se asciscere volunt
Limerici trilingues
Carmen Sapphus recenter inventum
SOLIVAGVS
Tria cantica Natalicia
DIES NATALIS CHRISTI COLENDA EST!
CANTIONES ADVENTUALES ET NATALICIAE CROATICAE
De discipulorum reditu ab otio aestivo
Quaedam Lucerna
NUSQUAM ULLA EST PUELLA
AURA VESPERALIS

Angelus Niger
DE INSECTIS AESTIVIS
Climax in convivio
Hymnus Europae et Hymnus Croatiae
Ex grege
De die Pentecostali
Dies Natalis Romae
De discipulis ad Emmaus venientibus
Surgite: Resurrexit!
Ex grege
Amor tacitus
Atellanus vultus
In caelo libertas
Sollemne Auspicium
Noli tibi similem occidere!
Cineres Gramscii
Arundinea canistra
Stellarum pluvia
Idyllium Aestivum
Paradisus Wacken
Mater!
Africae filius
Boves (Bu)
Akragas
Johannes Pascoli
Imber et Caelum
Memoria incorrupta: numerus fui
Iesus in terram redit
Camilla
DIES AUTUMNALIS
Si vinum essem
Dies Natalis Romae
De mense Maio
De bello puellarum
Duo haikus et unus tanka Latine scripti
De die Cineris
Quo ueniet Dominus?
Ad Russiam - A. S. Homiakov

De ventis autumnalibus
Pascha MMX
Apis et aranea
DE ANIMI TEMPORIBUS
... ut per vastum fulmina ...
ARIMINUM
De calefactione globali
De more Coreanorum lolligines semivivas edere
Annus nouus uobis felix fortunatusque sit!‏
Nativitas Domini
De tempore cui nomen adventus est
De molestiis discendi...
Carmen autumnale
Distichon diei Domini conveniens
Bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater...

Iam potius potemus...
Qui vectus...
MARTINVS SODALIBVS SALVTEM PASCHALEM
In Natalem Ovidii Nasonis
De die Cinereis
Autumnus
Amicis Ferrariensibus dicatum
De aestatis initio
De certamine Europaeo pediludii MMVIII
Chronodistichon

Corpus Domini
De farciminibus
De duobus festis uno die celebrandis
De lunae defectu hac nocte uidendo
Plebs...
Pars tua posterior cur lingitur ore fideli?
GAVDETE
Ex profundis
De adventu
ARMIGERVM ITALICORVM CAEDES
Punschstand
De Sancto Leopold
(patrono Vindobonae et Austriae inferioris)

Barbara Dowlasz - poemata selecta
De monumento Ludouici Beethoven et de gymnasio Academico
De "Döner" (cibo a Turcis praeparato, sed toto mundo amato)

Ecce homo!
In diem orientem
Tetrastichon paschale
De die Sancti Patricii
Hic leo?
Chartulae Valentinianae
Quomodo aduentus Domini in Austria agatur
De Anno MMV
POEMA
SUDOKU
Duo carmina Gerardo Alesio dicata
Carmen discipulis linguam Latinam discere incipientibus dicatum
Duo carmina
De itinere Dalmatico
De caelo
Vernus frigus tepor est hiemale secutus...
DE DIE CINERVM
ODAE XLV
Apud Sinenses annum nouum inisse
De itinere ad Scythas
E remotissima Asiae parte salutem