Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

OPINIONES

Infrastructuram Ucrainiae a Russis esse debilitatam...

Audiatis, quaeso, hoc colloquium de bello Ucrainiensi factum. Nam insunt nuntii novi qui vehementer discrepant a nuntiis solitis officialibus...

Russi pontem Chersonesi Taurici (ope Britannorum) destructum ulti sunt ruchetis efficacibus: Magna pars infrastructurae Ucrainianae est destructa. 80% (octogenae centesimae) defensionis Ucrainianorum antiaeriae est ruchetis Russorum destructa, destructa est etiam sedes Officii Secreti Ucrainiani necnon centra strategica. Non est verisimile Selenskianos longius retinere posse potestatem suam.

Multi Ucrainii fugiunt aquae recentis et fluenti electrici et interretis prorsus expertes.

Audite colloquium cum Douglas MacGregor Praefecto militum factum! Qui res Ucrainienses multo aliter describit et explicat quam propagandistae ucrainiani atque occidentales... Sed iudicate ipsissimi...AUDIATUR ET ALTERA PARS! Et si discernere vultis verum a falso, semper quaerite cum Cicerone: CUI BONO? Et recordamini NOVACULAM OCCAMII: Occamio comitante errare non poteritis in hortulo logico...

https://youtu.be/vav_pvzaEaY

Scripsit Nicolaus Gross - 22/10/2022 21h25


De Uno Philosofice et Scientifice disserendo
MMXX, omnes conveniunt: nonne bisextus annus funestus est?
DE NECESSITATE LINGUAE LATINAE SERVANDAE
CONTRA ACTVM BARBARICVM