GAIUM LICOPPE FATIS CONCESSISSE
Triste nuntium modo accepimus: Gaius Licoppe, indefessus propugnator Latinitatis vivae, vita defunctus est.
Gaius Licoppe (natus Guy Licoppe in Belgica die 27 Iunii 1931), medicus radiologicus natione Belga, instituit primum ex anno 1983 Seminaria Latinitatis Vivae Vestendae in maritima Belgarum urbe, et Symposia Latina moderabatur.
Edit etiam ab anno 1984 Bruxellis commentarios Latinos c.t. Melissa et quorum compositrix est Francisca Deraedt. Indefessus fautor fuit linguae Latinae renascendae et revivificandae. Die 16 Decembris anno 1989, in urbe Bruxellarum ab eo condita est etiam Domus Latina ad quam solebant latinizantes tam Americani quam Belgae aliarumque nationum cives adire ad usum Latinae linguae iucunde et hilariter exercendum.
Sincere condolentias familiae et amicis eius porrigimus. Mox ejus memoriam amplius commemorabimus.Scripsit Redactio - 11/10/2026 22h18
BELLUM IN DUOBUS FRONTIBUS CRESCIT: PONTES KIOVIAE ICTI, NAVES IN FRETO HORMUZ INCENSAE
IRANIA ITERUM DRONOS IN BAHRAIN MITTIT: BASIS AMERICANA PETITA
TRUMP, XI ET PUTIN CONGRESSURI SUNT: CONVENTUS TRIUM IN SINARUM FINIBUS
TRUMP PACTUM CUM IRANIA IAM NON QUAERIT: BELLUM SINE FINE?
COLLOQUIA DE PACE UCRAINAE: EUROPA AD MENSAM VOCATA
IMPETUS MISSILIUM IN CORDE RIYADIENSI
Tensiones Inter Civitates Foederatas et Iraniam Crescunt
DE INCURSIONE UCRAINORUM IN PETROPOLIM
DE TUMULTIBUS IN GALLIA ORTIS
DE CONVENTU GENERALI NATIONUM UNITARUM ET DISCRIMINIBUS BELLI