Saturni die 17 mensis Octobris 2026

NUNTII

Foedus Transatlanticum et Novae Rationes Inter Europam et Canadam Initiatae

Novis temporibus atque orbis terrarum commutationibus adducentibus, legati gentium Europæarum et Canadae his diebus Rovaniemi in terra Finlandiae conveniunt ut rationes consiliaque ad regiones septentrionales pertinentes firment. Interea, postquam novae difficultates mercatoriae inter Civitates Foederatas Americae et finitimas nationes exortae sunt, forum Europæum Strasbourgense Mark Carney, primum ministrum Canadae, accepit ut de pactis commercii ac securitatis publicae dissereret.

Senatores Europæi contenderunt necessarium esse pactum quod "CETA" nominatur ad finem perducere atque necessitudines cum civitatibus democraticis confirmare. In his conventibus non solum de commercio agitur, sed etiam de opibus naturae, de energia munda, atque de defensione communi contra minas cyberneticas et bellicas.

"Nunc potissimum," inquit unus ex legatis Europæis, "opportunitas datur ut novum foedus inter gentes trans oceanum Atlanticum habitantis condatur, quo securitas et prosperitas populorum nostrorum in posterum confirmari possint." Nationes Europæae, cum viderent pericula ex orientali parte imminere, statuerunt etiam opes militares ad arcticas regiones tuendas augere, ne quis hostis maritimas vias vel opes subterraneas sibi vindicare posset.

Hae res gestae aperte demonstrant quomodo geopolitica nostri temporis mutetur, dum antiquae societates renovantur et novae confoederationes inter continentes ad stabilitatem mundi tuendam constituuntur.

Scripsit Posidonia - 20/09/2026 10h02


GAIUM LICOPPE FATIS CONCESSISSE
DE TUMULTIBUS IN GALLIA ORTIS
DE CONVENTU GENERALI NATIONUM UNITARUM ET DISCRIMINIBUS BELLI
De Tensionibus Crescentibus in Mari Rubro et de Periculis Mercaturae Orbis
DE CONFLICTU IN ORIENTE MEDIO ET ICTIBUS MILITARIBUS IN IRANIA
DE TERRAE MOTU MAXIMO IN COLUMBIA
DE MAURORUM IRRUPTIONE
DE CALAMITATE NATURAE PER EUROPAM MERIDIO-OCCIDENTALEM
HISPANIA ALTERUM TITULUM CERTAMINIS MUNDIALIS PEDIFOLLIS REPORTAT
DE PORTORIO HORMUSIANO
Compteur Journalier 7 56