Veneris die 9 mensis Octobris 2026

NUNTII

         DE MAURORUM IRRUPTIONE

 

Quinquaginta milia desperatorum Sirtam invaserunt

 

Priore die Iovis ingens multitudo Maurorum, quinquaginta fere milia,  irrupit  Septam, in oppidum Hispanum in africa Septentrionali situm, Mauritania circumdatum. Septa posita est in litore maris nostri, apud fretum Gaditanum. Migrantes magno numero nantes advenire temptaverunt, sed hesterno die  acies vigilum publicorum eos coercentes aderant. Paulo longe  in ora ingens hominum frequentia regrediebatur  a biocolytis et incolis repulsa etiamque siti et fame excruciata.

Prope quadraginta octo milia redierunt. Non defuerunt in reditu proelia inter vigiles publicos et  regredientes  et Maurorum multi comprehensi sunt.

Ipse Minister Primarius Petrus Sanchez visitavit hoc territorium Hispanum  extra fines regni, ut probaret  territorii custodiam. Ille accusavit mercatores hominum quod decepissent iuvenes et periculis obitus eos obiecissent.

Qua spe tot Sirtam pervenerunt? Voluerunt in Hispaniam et Unionem Europaeam inire ut vivendi rationem  haberent decoram et inopiam effugerent.

Scripsit Lydia Ariminensis - 01/08/2026 11h56


DE TUMULTIBUS IN GALLIA ORTIS
DE CONVENTU GENERALI NATIONUM UNITARUM ET DISCRIMINIBUS BELLI
Foedus Transatlanticum et Novae Rationes Inter Europam et Canadam Initiatae
De Tensionibus Crescentibus in Mari Rubro et de Periculis Mercaturae Orbis
DE CONFLICTU IN ORIENTE MEDIO ET ICTIBUS MILITARIBUS IN IRANIA
DE TERRAE MOTU MAXIMO IN COLUMBIA
DE CALAMITATE NATURAE PER EUROPAM MERIDIO-OCCIDENTALEM
HISPANIA ALTERUM TITULUM CERTAMINIS MUNDIALIS PEDIFOLLIS REPORTAT
DE PORTORIO HORMUSIANO
DE PRAESENTI CANICULA IN EUROPA: FACTA ET RATIONES
Compteur Journalier 7 100