NOVUS AYATOLLAH CREATUS EST
Nuntius Persicus
Vulgatum est Prudentiores Viros, qui vocantur, in Concilium coactos novum Rei Publicae Persicae summum principem (scil. "ayatollah") Mojtabam Khamenei -ipsius antecessoris Alis Khamenei filium- rite tandem creavisse: nam partes duas suffragiorum tertias tulit, Revolutionis custodibus (scil. "pasdaran", ut appellantur) apprime urgentibus.
At populus in vias heri plateasque Teherani frustra se frequens effudit, cum novus princeps in contionem, quae eius ministerii prima ad diem hesternam publice destinata erat, expectatus nequaquam prodierit, spem sic fallens fautorum, qui ei acclamare gestirent.
Verum enimvero, fama apud nonnullos obtinuit ipsum Mojtabam -qui nemini iam pridem visus est, nec ullis in emissionibus televisificis se civibus aspiciendum nuper obtulit- in lecto, huius novi quidem inscium honoris sibi a Sapientium Concilio delati, alicubi propter cruris sectionem nunc ipsum aegrotum iacere.
Scripsit Jacobus Rubini - 10/03/2026 21h06
VIGINTI QUINQUE ANNI AB 11/09/2001.
DE CONFLICTU IN ORIENTE MEDIO ET ICTIBUS MILITARIBUS IN IRANIA
DE TERRAE MOTU MAXIMO IN COLUMBIA
DE MAURORUM IRRUPTIONE
DE CALAMITATE NATURAE PER EUROPAM MERIDIO-OCCIDENTALEM
HISPANIA ALTERUM TITULUM CERTAMINIS MUNDIALIS PEDIFOLLIS REPORTAT
DE PORTORIO HORMUSIANO
DE PRAESENTI CANICULA IN EUROPA: FACTA ET RATIONES
NOVA DE BELLO IN IRANIA
100 DIES CONFLICTUS INTER C.F. ET IRANIA