Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

NUNTII

MOHAMMADI ITERUM CONDEMNATA

 

Non desinit contra ferum regimen luctari

In Irania Narges Mohammadi, quae, cum esset in carcerem inclusa, exornata erat anno MMXXIII praemio Nobeliano de pace,  comprehensa est pridie Nonas Decembres, postquam ad breve tempus infirma valetudine dimissa erat. Occasio fuit quod ritui interesset ut memoria revocaretur viri actuosi contra regimen  in custodia mortui. Retenta, translata est in carcerem oppidi Mashhad, cum antea data esset terribili custodiae c.n.e. Evin in capite Teheran.

Nuper damnata est  septem et sesquianno  captivitatis  et exilio biennali quod interfuisset nefariorum sodalicio et praeconium contra rem publicam Islamicam fecisset. In toto ei persolvenda est poena quadraginta quattuor annorum. Iam expedit decimum septimum annum, sed  etiam si dimitteretur, ei non liceret a patria exire per biennium ut se cum filiis et viro coniungeret.

Tamen sub custodia non desinit cum fero regimine contendere, dum degit in inhumanis condicionibus, sine colloquiis cum familiaribus et patrono,  continenter interrogata, vulnerata, curatione medici orbata, quamquam aegra  ob cancrum  et vulnera allata. Amor libertatis omnia vincit.

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 11/02/2026 15h19


RES CAELESTIS
LEX NOVA HIEROSOLYMITANA
BELLUM ET INDUTIAE IN ORIENTE PROPINQUO
ORMUZ, CENTRUM MUNDI?
NOVUS AYATOLLAH CREATUS EST
NOVUM BELLUM
DE GROENLANDIA
PERSIA POPULI MOTU INFLAMMATUR
DE VENETIOLA
Brigitte Bardot mortua est annos nata XCI