DE GROENLANDIA
Auctor: Patano
Praeses Trump eam occupare vult
Ante biduum Praeses Donaldus Trump in oppido Helvetiae Davos Concilio Oeconomico Totius Orbis interfuit.; hic coram multitudine primorum minus minax locutus est quam prius: se nolle vi uti ad Groenlandiam Civitatibus Unitis iungendam, sed quomodo? Re vera sermo benignus repugnare aliis verbis videtur:”Si Europaei recusaverint, nos hoc meminerimus”.
Serius Praeses Trump per rete sociale “Verum” declaravit se convenisse Secretarium Communem Societatis Atlanticae Marcum Rutte ut de proximo foedere tractarent de insula quae ad Daniam adtinet nec nova vectigalia impositum iri. Nam ante diem tertium minatus erat sese staturum vectigalia graviora octo nationibus quae copias in Groenlandiam miserant. Confecto itinere nuntiavit foedus de Groenlandia mirandum fore Civitatibus Unitis, sed incertum esse quonam modo hoc fieri posset.
Nihil mirum si saepius Praeses Trump sententias commutat: res politica illius est quasi spectaculum, quod tamen gravia consilia subtegit.
Scripsit Lydia Ariminensis - 23/01/2026 15h54
DE TERRAE MOTU MAXIMO IN COLUMBIA
DE MAURORUM IRRUPTIONE
DE CALAMITATE NATURAE PER EUROPAM MERIDIO-OCCIDENTALEM
HISPANIA ALTERUM TITULUM CERTAMINIS MUNDIALIS PEDIFOLLIS REPORTAT
DE PORTORIO HORMUSIANO
DE PRAESENTI CANICULA IN EUROPA: FACTA ET RATIONES
NOVA DE BELLO IN IRANIA
100 DIES CONFLICTUS INTER C.F. ET IRANIA
RUSSIA MAXIMIS ICTIBUS KIOVIAM PETIVIT
DE CONVENTU TRUMP ET XI