Veneris die 7 mensis Augusti 2026

NUNTII

PERSIA POPULI MOTU INFLAMMATUR

PersianDutchNetwork

Vehemens reclamatio contra regimen Islamicum

A duabus hebdomadis multa milia hominum et feminarum  in foris et viis capitis Teheran  vehementer reclamant ira exardescentes contra regimen Islamicum cuius  maxima auctoritas religiosa et summus rector est  Ali Khamenei. Vilitas et  inflatio nummorum simulque  auctus pretii rerum necessariorum motus causa sunt.  

Exterriti regiminis fautores interrete intermiserunt ne totus orbis cognosceret quid in Irania accideret; magis magisque auctoritates tumultuantibus frustra poenam capitalem  minantur.  Biocolytae autem contra multitudinem displodunt et  fere CC necaverunt, plures  quam duo milia comprehensi sunt. Per media socialia  imagines feminarum vulgantur quae fistulas nicotianas accendunt ustis schedulis cum imagine rectoris Khameini, quae res, praeter contemptum, interdicto obstat tabaci fumum hauriendi.

Praeses Trump, ut ait, paratus est ad auxilium ferendum reclamantibus pro libertate et monuit duces ne vis illis fieret.  

  

Scripsit Lydia Ariminensis - 10/01/2026 21h38


DE MAURORUM IRRUPTIONE
DE CALAMITATE NATURAE PER EUROPAM MERIDIO-OCCIDENTALEM
HISPANIA ALTERUM TITULUM CERTAMINIS MUNDIALIS PEDIFOLLIS REPORTAT
DE PORTORIO HORMUSIANO
DE PRAESENTI CANICULA IN EUROPA: FACTA ET RATIONES
NOVA DE BELLO IN IRANIA
100 DIES CONFLICTUS INTER C.F. ET IRANIA
RUSSIA MAXIMIS ICTIBUS KIOVIAM PETIVIT
DE CONVENTU TRUMP ET XI
CRISIS IN FRETO HORMUZIO
Compteur Journalier 7 46