Brigitte Bardot mortua est annos nata XCI.
Fundatio Brigitte Bardot die Dominico mortem iconis feminitatis annorum 1950, actricis cinematographicae, cantricis, Musae magnorum artificum, et propugnatricis iurium animalium nuntiavit.
Mense Novembri in nosocomio iam recepta fuit et chirurgiae subierat.
![]()
Brigitte Bardot anno 1952, in prima sua pellicula "Le Trou Normand": Haec rapax parva "brunette" Gallica quam industria cinematographica in mulierem fatalem flavam internationalem postea transformaret.
Sicut multae puellae parvae, saltatrix esse somniabat. Cito primum munus in pellicula "Le Trou normand" una cum Bourvil adepta est. "Et Deus Creavit Mulierem", prima pellicula mariti ejus, etiam edita est. Viginti duos annos nata erat, et praecipue in Civitatibus Foederatis Americae pellicula scandalum excitavit. Francia tum mythum iuvenis Gallicae amplexa est. Stella globalis nata erat. Anno 1958, Bardot, nunc "BB", est personificatio mulieris liberae, phaenomenon modae. Tota generatio, sicut illa, vestit, capillos ornat...
Jam dudum vitam tranquilem degebat in domo suo maritimo prope vico litorale Saint-Tropez.R.I.P.
Scripsit Albinus Flaccus - 28/12/2025 20h40
RES CAELESTIS
LEX NOVA HIEROSOLYMITANA
BELLUM ET INDUTIAE IN ORIENTE PROPINQUO
ORMUZ, CENTRUM MUNDI?
NOVUS AYATOLLAH CREATUS EST
NOVUM BELLUM
MOHAMMADI ITERUM CONDEMNATA
DE GROENLANDIA
PERSIA POPULI MOTU INFLAMMATUR
DE VENETIOLA