Veneris die 19 mensis Julii 2024

NUNTII

PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT

Helicopterum in loca impervia cecidit

Televisio nationalis  Persarum nuntiavit Praesidem Ebrahim Raisi obisse cum helicopterum quo vehebatur praecipiti casu perfractum esse in territorio orientali Azerbajano. Incertum est an calamitas fieret ob descensum ad terram coactum. Una cum illo  Administer negotiis exteris praepositus  etiamque omnes viatores perierunt. Praeses Raisi  urbem Tabriz  petebat ubi ergasterium oleo purgando ei inaugurandum erat.

Fragmenta helicopteri inventa sunt in invia regione postquam “fucus”  significationem fecit caloris  originis in regione Azerbajana orientali: statim illuc LXXIII greges adiutorum  Dimidiae Lunae Rubrae missi sunt qui magna difficultate operam dederunt cum condiciones caeli inter imbres  et densam nebulam obstarent ne loca pervestigarent. Etiam Praeses  Russicus Bladimirus Putin auxilia aëria misit ut helicopterum  quaererent.

Ayatollah Ali Khamenei, maxima auctoritas religionis et rei publicae Islamicae,  declaravit nullum intervallum potestatis futurum esse, cum vicarius Praesidi Raisi succederet.

Scripsit Lydia Ariminensis - 20/05/2024 08h27


PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST
IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS
DE PALAESTINA
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST