Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

NUNTII

DE BIELOGRODA

Nuntium Russicum

Dum apud urbem Ucrainam Zaporizhihiam vis electrica restituta in ergasterium nuclearem revertitur, intra fines Russicos acrioris pugnae notitia divulgatur. Milites currusque cataphracti nonnulli nam ab Ucraina in regionem Russicam Bielogrodam introiverunt atque pagos Kozinkam necnon Grayvoronum aggressi sunt: Russicorum milites cum protinus minam sibi debellare conati sint, Venceslaus Gladkov Russicae provinciae praefectus Ucrainorum milites, ut a clade Bakhmuti accepta omnium animum averterent, Russiam invasisse confestim pronuntiavit. Exploratorum vero Ucrainorum dux Andreas Yusov illos vero non Ucrainorum milites, sed Russicos rebelles, qui iamdiu contra regimen Putinianum dimicant Ucrainorumque causam susceperunt, fuisse respondit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 22/05/2023 13h47


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM