Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

NUNTII

TEMPESTAS ORIENTALIS

De procella 'Mocha'

Nomine 'Mocha' turbo, qui in annis decem pollentissimus indicatur, Bangladesiam necnon Birmaniam mane attigit: procella enim ipsa primum apud Bangladensis portus Cox's Bazar litora pervenit posteaque in regionibus septentrionalibus Birmaniae ad pagum Sittwe commorabitur. Citissimus praeterea turbo chilometris ferme CC celeritatem tetigit: orae nam ipsae hominum centenis milibus prompte vacuefactae sunt.

Scripsit Andreas Novocomensis - 14/05/2023 15h22


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM