Martis die 6 mensis Junii 2023

NUNTII

MUNIMENTUM AUSTROEUROPAEUM

 

Scandinavorum foedus

Cum ante annum Russicorum exercitus Ucrainam invaderet, Scandinavorum civitates Finnia Sueciaque primum Foederi Atlantico interesse rogaverunt, quae vero postulatio adhuc interclusa esse videtur; nunc vero nationes illae necnon Dania Norvegiaque novum pactum sancire student, ut recenter publicarunt: aeronaves suas enim civitates ipsae contra Russici hostis minas conferre coniungereque se velle per litteras exposuerunt.

Scripsit Andreas Novocomensis - 26/03/2023 16h21


DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
RUSSICORUM EFFUGIUM
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL